|
Alii vero praedicta inconvenientia vitare volentes, posuerunt quidem
in Christo animam corpori fuisse unitam, et ex tali unione quendam
hominem constitutum fuisse, quem dicunt a filio Dei in unitatem
personae assumptum, ratione cuius assumptionis illum hominem dicunt
esse filium Dei, et filium Dei dicunt esse illum hominem. Et quia
assumptionem praedictam ad unitatem personae dicunt esse terminatam,
confitentur quidem in Christo unam personam Dei et hominis, sed quia
hic homo, quem ex anima et corpore constitutum dicunt, est quoddam
suppositum vel hypostasis humanae naturae, ponunt in Christo duo
supposita et duas hypostases: unum naturae humanae, creatum et
temporale; aliud divinae naturae, increatum et aeternum. Haec autem
positio licet ab errore Nestorii verbotenus recedere videatur, tamen
si quis eam interius perscrutetur, in idem cum Nestorio labitur.
Manifestum est enim quod persona nihil aliud est quam substantia
individua rationalis naturae, humana autem natura rationalis est: unde
et ex hoc ipso quod ponitur in Christo aliqua hypostasis vel suppositum
naturae humanae, temporale et creatum, ponitur etiam aliqua persona in
Christo, temporalis creata: hoc enim est quod nomine suppositi vel
hypostasis significatur, scilicet individua substantia. Ponentes ergo
in Christo duo supposita vel duas hypostases, si quod dicunt
intelligunt, necesse habent ponere duas personas. Item. Quaecumque
supposito differunt, ita se habent, quod ea quae sunt propria unius,
alteri convenire non possunt. Si ergo non est idem suppositum filius
Dei et filius hominis, sequitur quod ea quae sunt filii hominis, non
possunt attribui filio Dei, nec e converso. Non ergo poterit dici
Deus crucifixus, aut natus ex virgine: quod est Nestorianae
impietatis. Si quis autem ad haec dicere velit, quod ea quae sunt
hominis illius, filio Dei attribuuntur, et e converso propter
unitatem personae, quamvis sint diversa supposita, hoc omnino stare
non potest. Manifestum est enim quod suppositum aeternum filii Dei
non est aliud quam ipsa eius persona. Quaecumque igitur dicuntur de
filio Dei ratione suae personae, dicerentur de ipso ratione sui
suppositi. Sed ea quae sunt hominis, non dicuntur de eo ratione
suppositi, quia ponitur filius Dei a filio hominis supposito
differre. Neque igitur ratione personae de filio Dei dici poterunt
quae sunt propria filii hominis, ut nasci de virgine, mori, et
similia. Adhuc. Si de supposito aliquo temporali Dei nomen
praedicetur, hoc erit recens et novum. Sed omne quod recenter et de
novo dicitur Deus, non est Deus, nisi quia factum est Deus. Quod
autem est factum Deus, non est naturaliter Deus, sed per adoptionem
solum. Sequitur ergo quod ille homo non fuerit vere et naturaliter
Deus, sed solum per adoptionem: quod etiam ad errorem Nestorii
pertinet.
|
|