|
Sic igitur oportet dicere, quod in Christo non solum sit una persona
Dei et hominis, sed etiam unum suppositum et una hypostasis: natura
autem non una, sed duae. Ad cuius evidentiam considerare oportet,
quod haec nomina persona, hypostasis et suppositum, integrum quoddam
designant. Non enim potest dici quod manus aut caro aut quaecumque
aliarum partium sit persona vel hypostasis aut suppositum, sed hoc
totum, quod est hic homo. Ea vero nomina quae sunt communia
individuis substantiarum et accidentium, ut individuum et singulare,
possunt et toti et partibus aptari. Nam partes cum accidentibus
aliquid habent commune: scilicet quod non per se existunt, sed aliis
insunt, licet secundum modum diversum. Potest igitur dici quod manus
Socratis et Platonis est quoddam individuum, vel singulare quoddam,
licet non sit hypostasis vel suppositum vel persona. Est etiam
considerandum ulterius, quod aliquorum coniunctio per se considerata,
quandoque quidem facit aliquod integrum, quae in alio propter
additionem alterius non constituit aliquod integrum, sicut in lapide
commixtio quatuor elementorum facit aliquod integrum: unde illud quod
est ex elementis constitutum, in lapide potest dici suppositum vel
hypostasis, quod est hic lapis, non autem persona, quia non est
hypostasis naturae rationalis. Compositio autem elementorum in animali
non constituit aliquod integrum, sed constituit partem, scilicet
corpus: quia necesse est aliquid aliud advenire ad completionem
animalis, scilicet animam; unde compositio elementorum in animali non
constituit suppositum vel hypostasim, sed hoc animal totum est
hypostasis vel suppositum. Nec tamen propter hoc minus est efficax in
animali elementorum compositio quam in lapide, sed multo amplius, quia
est ordinata ad rem nobiliorem. Sic igitur in aliis hominibus unio
animae et corporis constituit hypostasim et suppositum, quia nihil
aliud est praeter haec duo. In domino autem Iesu Christo praeter
animam et corpus advenit tertia substantia, scilicet divinitas. Non
ergo est seorsum suppositum vel hypostasis, sicut nec persona, id quod
est ex corpore et anima constitutum, sed suppositum, hypostasis vel
persona est id quod constat ex tribus substantiis, corpore scilicet et
anima et divinitate, et sic in Christo sicut est una tantum persona,
ita unum suppositum et una hypostasis. Alia autem ratione advenit
anima corpori, et divinitas utrique. Nam anima advenit corpori ut
forma eius existens, unde his duobus constituitur una natura, quae
dicitur humana natura. Divinitas autem non advenit animae et corpori
per modum formae, neque per modum partis: hoc enim est contra rationem
divinae perfectionis. Unde ex divinitate et anima et corpore non
constituitur una natura, sed ipsa natura divina in seipsa integra et
pura existens sibi quodam modo incomprehensibili et ineffabili humanam
naturam ex anima et corpore constitutam assumpsit, quod ex infinita
virtute eius processit. Videmus enim quod quanto aliquod agens est
maioris virtutis, tanto magis sibi applicat aliquod instrumentum ad
aliquod opus perficiendum. Sicut igitur virtus divina propter sui
infinitatem est infinita et incomprehensibilis, ita modus quo sibi
univit humanam naturam Christus, quasi organum quoddam ad humanae
salutis effectum, est nobis ineffabilis, et excedens omnem aliam
unionem Dei ad creaturam. Et quia, sicut iam diximus, persona,
hypostasis et suppositum designant aliquid integrum, si divina natura
in Christo est ut pars, et non ut aliquid integrum, sicut anima in
compositione hominis, una persona Christi non se teneret tantum ex
parte naturae divinae, sed esset quoddam constitutum ex tribus, sicut
et in homine persona, hypostasis et suppositum est quod ex anima et
corpore constituitur. Sed quia divina natura est aliquid integrum,
quod sibi assumpsit per quandam ineffabilem unionem humanam naturam,
persona se tenet ex parte divinae naturae, et similiter hypostasis et
suppositum; anima vero et corpus trahuntur ad personalitatem personae
divinae, ut sit persona filii Dei, sicut etiam persona filii hominis
et hypostasis et suppositum. Potest autem huiusmodi exemplum aliquale
in creaturis inveniri. Subiectum enim et accidens non sic uniuntur ut
ex eis aliquod tertium constituatur, unde subiectum in tali unione non
se habet ut pars, sed est integrum quoddam, quod est persona,
hypostasis et suppositum. Accidens autem trahitur ad personalitatem
subiecti, ut sit persona eadem hominis et albi, et similiter eadem
hypostasis et idem suppositum. Sic igitur secundum similitudinem
quandam persona, hypostasis et suppositum filii Dei est persona,
hypostasis et suppositum humanae naturae in Christo. Unde quidam
propter huiusmodi similitudinem dicere praesumpserunt, quod humana
natura in Christo degenerat in accidens, et quod accidentaliter Dei
filio uniretur, veritatem a similitudine non discernentes. Patet
igitur ex praemissis quod in Christo non est alia persona nisi
aeterna, quae est persona filii Dei, nec alia hypostasis aut
suppositum; unde cum dicitur hic homo, demonstrato Christo,
importatur suppositum aeternum. Nec tamen propter hoc aequivoce
dicitur hoc nomen homo de Christo et de aliis hominibus. Aequivocatio
enim non attenditur secundum diversitatem suppositionis, sed secundum
diversitatem significationis. Nomen autem hominis attributum Petro et
Christo idem significat, scilicet naturam humanam, sed non idem
supponit: quia hic supponit suppositum aeternum filii Dei, ibi autem
suppositum creatum. Quia vero de unoquoque supposito alicuius naturae
possunt dici ea quae competunt illi naturae cuius est suppositum, idem
autem est suppositum in Christo humanae et divinae naturae, manifestum
est quod de hoc supposito utriusque naturae, sive supponatur per nomen
significans divinam naturam aut personam, sive humanam, possunt dici
indifferenter et quae sunt divinae, et quae sunt humanae naturae,
utputa, si dicamus, quod filius Dei est aeternus, et quod filius
Dei est natus de virgine, et similiter dicere possumus, quod hic homo
est Deus, et creavit stellas, et est natus, mortuus et sepultus.
Quod autem praedicatur de aliquo supposito, praedicatur de eo secundum
aliquam formam vel materiam, sicut Socrates est albus secundum
albedinem, et est rationalis secundum animam. Dictum est autem supra
quod in Christo sunt duae naturae et unum suppositum. Si ergo
referatur ad suppositum, indifferenter sunt praedicanda de Christo
humana et divina. Est tamen discernendum secundum quid utrumque
dicatur, quia divina dicuntur de Christo secundum divinam naturam,
humana vero secundum humanam.
|
|