|
Quia igitur in Christo est una persona et duae naturae, ex horum
convenientia considerandum est, quid in Christo unum dici debeat, et
quid multa. Quaecumque enim secundum naturae diversitatem
multiplicantur, necesse est quod in Christo plura esse confiteamur.
Inter quae primo considerandum est, quod cum per generationem sive per
nativitatem natura recipiatur, necesse est quod sicut in Christo sunt
duae naturae, ita etiam duas esse generationes sive nativitates: una
aeterna, secundum quam accepit naturam divinam a patre; alia
temporalis, secundum quam accepit humanam naturam a matre. Similiter
etiam quaecumque Deo et homini convenienter attribuuntur ad naturam
pertinentia, necesse est plura dicere in Christo. Attribuitur autem
Deo intellectus et voluntas et horum perfectiones, puta scientia seu
sapientia, et caritas, sive iustitia, quae homini etiam attribuuntur
ad humanam naturam pertinentia. Nam voluntas et intellectus sunt
partes animae, horum autem perfectiones sunt sapientia et iustitia et
huiusmodi. Necesse est ergo in Christo ponere duos intellectus,
humanum scilicet et divinum, et similiter duas voluntates, duplicem
etiam scientiam sive caritatem, creatam scilicet et increatam. Ea
vero quae ad suppositum sive hypostasim pertinent, unum tantum in
Christo confiteri oportet: unde si esse accipiatur secundum quod unum
esse est unius suppositi, videtur dicendum quod in Christo sit tantum
unum esse. Manifestum est enim quod partes divisae singulae proprium
esse habent, secundum autem quod in toto considerantur, non habent
suum esse, sed omnes sunt per esse totius. Si ergo consideremus ipsum
Christum ut quoddam integrum suppositum duarum naturarum, eius erit
unum tantum esse, sicut et unum suppositum. Quia vero operationes
suppositorum sunt, visum est aliquibus quod sicut in Christo non est
nisi unum suppositum, ita non esset nisi una operatio. Sed non recte
consideraverunt: nam in quolibet individuo reperiuntur multae
operationes, si sunt plura operationum principia, sicut in homine alia
est operatio intelligendi, alia sentiendi, propter differentiam sensus
et intellectus: sicut in igne alia est operatio calefactionis, alia
ascensionis, propter differentiam caloris et levitatis. Natura autem
comparatur ad operationem ut eius principium. Non ergo est una
operatio in Christo propter unum suppositum, sed duae propter duas
naturas, sicut e converso in sancta Trinitate est una operatio trium
personarum propter unam naturam. Participat tamen operatio humanitatis
in Christo aliquid de operatione virtutis divinae. Omnium enim eorum
quae conveniunt in unum suppositum, ei quod principalius est, cetera
instrumentaliter deserviunt, sicut ceterae partes hominis sunt
instrumenta intellectus. Sic igitur in Christo humanitas quasi
quoddam organum divinitatis censetur. Patet autem quod instrumentum
agit in virtute principalis agentis. Unde in actione instrumenti non
solum invenitur virtus instrumenti, sed etiam principalis agentis,
sicut per actionem securis fit arca, inquantum securis dirigitur ab
artifice. Ita ergo et operatio humanae naturae in Christo quandam vim
ex deitate habebat supra virtutem humanam. Quod enim tangeret
leprosum, humanitatis actio fuit, sed quod tactus ille curaret a
lepra, ex virtute divinitatis procedebat. Et per hunc modum omnes
eius actiones et passiones humanae virtute divinitatis salutares
fuerunt: et ideo Dionysius vocat humanam Christi operationem
theandricam, idest deivirilem, quia scilicet sic procedebat ex
humanitate, quod tamen in ea vigebat divinitatis virtus. Vertitur
etiam a quibusdam in dubium de filiatione, an sit una tantum in
Christo propter unitatem suppositi, vel duae propter dualitatem
nativitatis. Videtur autem quod sint duae, quia multiplicata causa,
multiplicatur effectus: est autem causa filiationis nativitas. Cum
igitur sint duae nativitates Christi, consequens videtur quod etiam
sint duae filiationes. Nec obstat quod filiatio est relatio
personalis, idest personam constituens: hoc enim verum est de
filiatione divina, filiatio vero humana non constituit personam, sed
accidit personae constitutae. Similiter etiam non obstat quod unus
homo una filiatione refertur ad patrem et matrem, quia eadem nativitate
nascitur ab utroque parente. Ubi autem est eadem causa relationis,
relatio est una realiter, quamvis multiplicentur respectus. Nihil
enim prohibet aliquid habere respectum ad alterum absque hoc quod
realiter insit ei relatio, sicut scibile refertur ad scientiam
relatione in eo non existente: ita etiam nihil prohibet quod una realis
relatio plures respectus habeat. Nam sicut relatio ex causa sua habet
quod sit res quaedam, ita etiam quod sit una vel multiplex; et sic cum
Christus non eadem nativitate nascatur ex patre et matre, duae
filiationes reales in eo esse videntur propter duas nativitates. Sed
est aliud quod obviat propter quod non possunt esse plures filiationes
reales in Christo. Non enim omne quod nascitur ex aliquo, filius
eius dici potest, sed solum completum suppositum. Manus enim alicuius
hominis non dicitur filia, nec pes filius, sed totum singulare quod
est Petrus vel Ioannes. Proprium igitur subiectum filiationis est
ipsum suppositum. Ostensum est autem supra quod in Christo non est
aliud suppositum quam increatum, cui non potest ex tempore aliqua
realis relatio advenire; sed, sicut supra diximus, omnis relatio Dei
ad creaturam est secundum rationem tantum. Oportet igitur quod
filiatio, qua suppositum aeternum filii refertur ad virginem matrem,
non sit realis relatio, sed respectus rationis tantum. Nec propter
hoc impeditur quin Christus sit vere et realiter filius virginis
matris, quia realiter ab ea natus est, sicut etiam Deus vere et
realiter est dominus creaturae, quia habet realem potentiam coercendi
creaturam, et tamen dominii relatio solum secundum rationem Deo
attribuitur. Si autem in Christo essent plura supposita, ut quidam
posuerunt, nihil prohiberet ponere in Christo duas filiationes, quia
filiationi temporali subiiceretur suppositum creatum.
|
|