|
Quia vero, sicut iam dictum est, humanitas Christi se habet ad
divinitatem eius quasi quoddam organum eius, organorum autem dispositio
et qualitas pensatur praecipue quidem ex fine, et etiam ex decentia
instrumento utentis, secundum hos modos consequens est ut consideremus
qualitatem humanae naturae a verbo Dei assumptae. Finis autem
assumptionis humanae naturae a verbo Dei, est salus et reparatio
humanae naturae. Talem igitur oportuit esse Christum secundum humanam
naturam ut convenienter esse possit auctor humanae salutis. Salus
autem humana consistit in fruitione divina, per quam homo beatus
efficitur: et ideo oportuit Christum secundum humanam naturam fuisse
perfecte Deo fruentem. Principium enim in unoquoque genere oportet
esse perfectum. Fruitio autem divina secundum duo existit, secundum
voluntatem, et secundum intellectum: secundum voluntatem quidem Deo
perfecte per amorem inhaerentem; secundum intellectum autem perfecte
Deum cognoscentem. Perfecta autem inhaesio voluntatis ad Deum per
amorem est per gratiam, per quam homo iustificatur, secundum illud
Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam eius. Ex hoc
enim homo iustus est, quod Deo per amorem inhaeret. Perfecta autem
cognitio Dei est per lumen sapientiae, quae est cognitio divinae
veritatis. Oportuit igitur verbum Dei incarnatum perfectum in gratia
et in sapientia veritatis existere; unde Ioan. I, 14, dicitur:
verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam
eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.
|
|