|
Primo autem videndum est de plenitudine gratiae ipsius. Circa quod
considerandum est, quod nomen gratiae a duobus assumi potest. Uno
modo ex eo quod est gratum esse: dicimus enim aliquem alicuius habere
gratiam quia est ei gratus. Alio modo ex eo quod est gratis dari:
dicitur enim aliquis alicui gratiam facere, quando ei aliquod
beneficium gratis confert. Nec istae duae acceptiones gratiae penitus
separatae sunt. Ex eo enim aliquid alteri gratis datur, quia is cui
datur, gratus est danti vel simpliciter vel secundum quid.
Simpliciter quidem quando ad hoc recipiens gratus est danti, ut eum
sibi coniungat secundum aliquem modum. Hos enim quos gratos habemus,
nobis pro posse attrahimus secundum quantitatem et modum quo nobis grati
existunt. Secundum quid autem, quando ad hoc recipiens gratus est
danti, ut aliquid ab eo recipiat, non autem ad hoc ut assumatur ab
ipso. Unde patet quod omnis qui habet gratiam, aliquid habet gratis
datum; non autem omnis qui habet aliquid gratis datum, gratus danti
existit. Et ideo duplex gratia distingui solet: una scilicet quae
solum gratis est data, alia quae etiam gratum facit. Gratis autem
dari dicitur quod nequaquam est debitum. Dupliciter autem aliquid
debitum existit: uno quidem modo secundum naturam, alio modo secundum
operationem. Secundum naturam quidem debitum est rei quod ordo
naturalis illius rei exposcit, sicut debitum est homini quod habeat
rationem et manus et pedes. Secundum operationem autem, sicut merces
operanti debetur. Illa ergo dona sunt hominibus divinitus gratis data
quae et ordinem naturae excedunt, et meritis non acquiruntur, quamvis
et ea quae pro meritis divinitus dantur, interdum gratiae nomen vel
rationem non amittant: tum quia principium merendi fuit a gratia, tum
etiam quia superabundantius dantur quam merita humana requirant, sicut
dicitur Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Huiusmodi autem
donorum quaedam quidem et naturae humanae facultatem excedunt, et
meritis non redduntur, nec tamen ex hoc ipso quod homo ea habet,
redditur Deo gratus, sicut donum prophetiae, miraculorum
operationis, scientiae et doctrinae, vel si qua talia divinitus
conferuntur. Per haec enim et huiusmodi homo non coniungitur Deo,
nisi forte per similitudinem quandam, prout aliquid de eius bonitate
participat, per quem modum omnia Deo similantur. Quaedam vero
hominem Deo gratum reddunt et ei coniungunt, et huiusmodi dona non
solum gratiae dicuntur ex eo quod gratis dantur, sed etiam ex eo quod
hominem faciant Deo gratum. Coniunctio autem hominis ad Deum est
duplex. Una quidem per affectionem, et haec est per caritatem, quae
quodammodo facit per affectionem hominem unum cum Deo, secundum illud
I Corinth. VI, 17: qui adhaeret Deo unus spiritus est. Per
hoc etiam Deus hominem inhabitat, secundum illud Ioan. XIV,
23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus
diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Facit etiam hominem esse in Deo, secundum illud I Ioan. IV,
16: qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo. Ille
igitur per acceptum donum gratuitum efficitur Deo gratus qui usque ad
hoc perducitur quod per caritatis amorem unus spiritus fiat cum Deo,
quod ipse in Deo sit, et Deus in eo: unde apostolus dicit I
Corinth. XIII quod sine caritate cetera dona hominibus non
prosunt: quia gratum Deo facere non possunt, nisi caritas adsit.
Haec autem gratia est omnium sanctorum communis. Unde hanc gratiam
homo Christus discipulis orando impetrans, dicit, Ioan. XVII,
21: ut sint unum, scilicet per connexionem amoris, sicut et nos
unum sumus. Alia vero coniunctio est hominis ad Deum non solum per
affectum aut inhabitationem, sed etiam per unitatem hypostasis seu
personae, ut scilicet una et eadem hypostasis seu persona, sit Deus
et homo. Et haec quidem coniunctio hominis ad Deum est propria Iesu
Christi, de qua coniunctione plura iam dicta sunt. Haec etiam est
hominis Christi gratia singularis quod est Deo unitus in unitate
personae: et ideo gratis datum est, quia et naturae facultatem
excedit, et hoc donum merita nulla praecedunt. Sed et gratissimum
Deo facit, ita quod de ipso singulariter dicatur: hic est filius meus
dilectus in quo mihi complacui, Matth. Hoc tamen interesse videtur
inter utramque gratiam, quod gratia quidem per quam homo Deo unitur
per affectum, aliquid habituale existit in anima: quia cum per actum
amoris sit coniunctio ista, actus autem perfecti procedunt ab habitu,
consequens est ut ad istum perfectissimum habitum, quo anima Deo
coniungitur per amorem, aliqua habitualis gratia animae infundatur.
Esse autem personale vel hypostaticum, non est per aliquem habitum,
sed per naturas, quarum sunt hypostases vel personae. Unio igitur
humanae naturae ad Deum in unitate personae non fit per aliquam
habitualem gratiam, sed per ipsarum naturarum coniunctionem in persona
una. Inquantum autem creatura aliqua magis ad Deum accedit, intantum
de bonitate eius magis participat, et abundantioribus donis ex eius
influentia repletur, sicut et ignis calorem magis participat qui ei
magis appropinquat. Nullus autem modus esse aut excogitari potest,
quo aliqua creatura propinquius Deo adhaereat, quam quod ei in unitate
personae coniungatur. Ex ipsa igitur unione naturae humanae ad Deum
in unitate personae, consequens est ut anima Christi donis gratiarum
habitualibus prae ceteris fuerit plena, et sic habitualis gratia in
Christo non est dispositio ad unionem, sed magis unionis effectus,
quod ex ipso modo loquendi, quo Evangelista utitur in verbis
praemissis, manifeste apparet, cum dicit: vidimus eum quasi
unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Est autem unigenitus
a patre homo Christus, inquantum verbum caro factum est. Ex hoc ergo
quod verbum caro factum est, hoc effectum est ut esset plenum gratiae
et veritatis. In his autem quae aliqua bonitate replentur vel
perfectione, illud magis plenum esse invenitur ex quo etiam in alia
redundat, sicut plenius lucet quod illuminare potest alia. Quia
igitur homo Christus summam plenitudinem gratiae obtinuit quasi
unigenitus a patre, consequens fuit ab ipso in alios redundaret, ita
quod filius Dei factus homo, homines faceret deos et filios Dei,
secundum illud apostoli ad Galat. IV, 4: misit Deus filium suum
factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant
redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Ex hoc autem quod a
Christo ad alios gratia et veritas derivantur, convenit ei ut sit
caput Ecclesiae. Nam a capite ad alia membra, quae sunt ei conformia
in natura, quodammodo sensus et motus derivatur. Sic a Christo et
gratia et veritas ad alios homines derivantur: unde ad Ephes. I,
22: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus
eius. Dici etiam potest caput non solum hominum, sed etiam
Angelorum, quantum ad excellentiam et influentiam, licet non quantum
ad conformitatem naturae secundum eandem speciem. Unde ante praedicta
verba apostolus praemittit quod Deus constituit illum, scilicet
Christum, ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum,
potestatem et virtutem et dominationem. Sic igitur secundum praemissa
triplex gratia consuevit assignari in Christo. Primo quidem gratia
unionis, secundum quod humana natura nullis meritis praecedentibus hoc
donum accepit ut uniretur Dei filio in persona. Secundo gratia
singularis, qua anima Christi prae ceteris fuit gratia et veritate
repleta. Tertio gratia capitis, secundum quod ab ipso in alios gratia
redundat: quae tria Evangelista congruo ordine prosequitur. Nam
quantum ad gratiam unionis dicit: verbum caro factum est. Quantum ad
gratiam singularem dicit: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum
gratiae et veritatis. Quantum ad gratiam capitis subdit: et de
plenitudine eius nos omnes accepimus.
|
|