|
Est autem proprium Christi quod eius gratia sit infinita, quia
secundum testimonium Ioannis Baptistae, non ad mensuram dat Deus
spiritum homini Christo, ut dicitur Ioan. III; aliis autem datur
spiritus ad mensuram, secundum illud ad Ephes. IV, 7: unicuique
nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et
quidem si hoc referatur ad gratiam unionis, nullam dubitationem habet
quod dicitur. Nam aliis quidem sanctis datum est deos aut filios Dei
esse per participationem ex influentia alicuius doni, quod quia creatum
est, necesse est ipsum, sicut et ceteras creaturas, esse finitum.
Sed Christo secundum humanam naturam datum est ut sit Dei filius non
per participationem, sed per naturam. Naturalis autem divinitas est
infinita. Ex ipsa igitur unione accepit donum infinitum: unde gratia
unionis absque omni dubitatione est infinita. Sed de gratia habituali
dubium esse potest, an sit infinita. Cum enim huiusmodi gratia sit
etiam donum creatum, confiteri oportet quod habeat essentiam finitam.
Potest tamen dici infinita triplici ratione. Primo quidem ex parte
recipientis. Manifestum est enim uniuscuiusque naturae creatae
capacitatem esse finitam, quia etsi infinitum bonum recipere possit
cognoscendo et fruendo, non tamen ipsum recipit infinite. Est igitur
cuiuslibet creaturae secundum suam speciem et naturam determinata
capacitatis mensura, quae tamen divinae potestati non praeiudicat quin
possit aliam creaturam maioris capacitatis facere. Sed iam non esset
eiusdem naturae secundum speciem, sicut si ternario addatur unitas,
iam erit alia species numeri. Quando igitur alicui non tantum datur de
bonitate divina quanta est capacitas naturalis speciei suae, videtur ei
secundum aliquam mensuram donatum. Cum vero tota naturalis capacitas
impletur, non videtur ei secundum mensuram donatum, quia etsi sit
mensura ex parte recipientis, non tamen est mensura ex parte dantis,
qui totum est paratus dare: sicut si aliquis vas ad fluvium deferens,
absque mensura invenit aquam praeparatam, quamvis ipse cum mensura
accipiat propter vasis determinatam quantitatem. Sic igitur gratia
Christi habitualis finita quidem est secundum essentiam, sed infinite
et non secundum mensuram dari dicitur, quia tantum datur, quantum
natura creata potest esse capax. Secundo vero ex parte ipsius doni
recepti. Considerandum enim est, quod nihil prohibet aliquid secundum
essentiam finitum esse, quod tamen secundum rationem alicuius formae
infinitum existit. Infinitum enim secundum essentiam est quod habet
totam essendi plenitudinem, quod quidem soli Deo convenit, qui est
ipsum esse. Si autem ponatur esse aliqua forma specialis non in
subiecto existens, puta albedo vel calor, non quidem haberet essentiam
infinitam, quia essentia eius esset limitata ad genus vel speciem, sed
tamen plenitudinem illius speciei possideret: unde secundum rationem
speciei, absque termino vel mensura esset, habens quidquid ad illam
speciem pertinere potest. Si autem in aliquo subiecto recipiatur
albedo vel calor, non habet semper totum quidquid pertinet ad rationem
huius formae de necessitate et semper, sed solum quando sic perfecte
habetur sicut perfecte haberi potest, ita scilicet quod modus habendi
adaequet rei habitae potestatem. Sic igitur gratia Christi habitualis
finita quidem fuit secundum essentiam: sed tamen dicitur absque termino
et mensura fuisse, quia quidquid ad rationem gratiae poterat
pertinere, totum Christus accepit. Alii autem non totum accipiunt,
sed unus sic, alius autem sic: divisiones enim gratiarum sunt, ut
dicitur I ad Corinth. XII, 4. Tertio autem ex parte causae.
In causa enim quodammodo habetur effectus. Cuicumque ergo adest causa
infinitae virtutis ad influendum, habet quod influitur absque mensura,
et quodammodo infinite: puta si quis haberet fontem qui aquas in
infinitum effluere posset, aquam absque mensura et infinite quodammodo
diceretur habere. Sic igitur anima Christi infinitam et absque
mensura gratiam habet ex hoc ipso quod habet verbum sibi unitum, quod
est totius emanationis creaturarum indeficiens et infinitum principium.
Ex hoc autem quod gratia singularis animae Christi est modis
praedictis infinita, evidenter colligitur quod gratia ipsius secundum
quod est Ecclesiae caput, est etiam infinita. Ex hoc enim quod
habet, effundit: unde quia absque mensura spiritus dona accepit,
habet virtutem absque mensura effundendi, quod ad gratiam capitis
pertinet, ut scilicet sua gratia non solum sufficiat ad salutem hominum
aliquorum, sed etiam totius mundi, secundum illud I Ioan. II,
2: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non solum pro
nostris, sed etiam pro totius mundi. Addi autem et potest plurium
mundorum, si essent.
|
|