|
Oportet autem consequenter dicere de plenitudine sapientiae Christi.
Ubi primo considerandum occurrit, quod, cum in Christo sint duae
naturae, divina scilicet et humana, quidquid ad utramque naturam
pertinet, necesse est quod geminetur in Christo, ut supra dictum
est. Sapientia autem et divinae naturae convenit et humanae. Dicitur
enim de Deo Iob IX, 4: sapiens corde est, et fortis robore.
Sed etiam homines interdum Scriptura sapientes appellat seu secundum
sapientiam mundanam, secundum illud Ier. IX, 23: non glorietur
sapiens in sapientia sua; sive secundum sapientiam divinam, secundum
illud Matth. XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos prophetas et
sapientes et Scribas. Ergo oportet confiteri duas esse in Christo
sapientias secundum duas naturas, sapientiam scilicet increatam, quae
ei competit secundum quod est Deus, et sapientiam creatam, quae ei
competit secundum quod est homo. Et secundum quidem quod Deus est et
verbum Dei, est genita sapientia patris, secundum illud I ad Cor.
I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Nihil enim est
aliud verbum interius uniuscuiusque intelligentis nisi conceptio
sapientiae eius. Et quia verbum Dei supra diximus esse perfectum et
unitum, necesse est quod Dei verbum sit perfecta conceptio sapientiae
Dei patris, ut scilicet quidquid in sapientia Dei patris continetur
per modum ingeniti, totum in verbo contineatur per modum geniti et
concepti. Et inde est quod dicitur, quod in ipso, scilicet
Christo, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Hominis autem Christi est duplex cognitio. Una quidem deiformis,
secundum quod Deum per essentiam videt, et alia videt in Deo, sicut
et ipse Deus intelligendo seipsum, intelligit omnia alia, per quam
visionem et ipse Deus beatus est, et omnis creatura rationalis
perfecte Deo fruens. Quia igitur Christum dicimus esse humanae
salutis auctorem, necesse est dicere, quod talis cognitio sic animae
Christi conveniat ut decet auctorem. Principium autem et immobile
esse oportet, et virtute praestantissimum. Conveniens igitur fuit ut
illa Dei visio in qua beatitudo hominum et salus aeterna consistit,
excellentius prae ceteris Christo conveniat, et tanquam immobili
principio. Haec autem differentia invenitur mobilium ad immobilia,
quod mobilia propriam perfectionem non a principio habent, inquantum
mobilia sunt, sed eam per successionem temporis assequuntur; immobilia
vero, inquantum huiusmodi, semper obtinent suas perfectiones ex quo
esse incipiunt. Conveniens igitur fuit Christum humanae salutis
auctorem ab ipso suae incarnationis principio plenam Dei visionem
possedisse, non autem per temporis successionem pervenisse ad ipsam,
ut sancti alii perveniunt. Conveniens etiam fuit ut prae ceteris
creaturis illa anima divina visione beatificaretur quae Deo propinquius
coniungebatur, in qua quidem visione gradus attenditur secundum quod
aliqui aliis clarius Deum vident, qui est omnium rerum causa. Quanto
autem aliqua causa plenius cognoscitur, tanto in ipsa plures eius
effectus perspici possunt. Non enim magis cognoscitur causa, nisi
virtus eius plenius cognoscatur, cuius virtutis cognitio sine
cognitione effectuum esse non potest: nam quantitas virtutis secundum
effectus mensurari solet. Et inde est quod eorum qui essentiam Dei
vident, aliqui plures effectus vel rationes divinorum operum in ipso
Deo inspiciunt, quam alii qui minus clare vident: et secundum hoc
inferiores Angeli a superioribus instruuntur, ut supra iam diximus.
Anima igitur Christi summam perfectionem divinae visionis obtinens
inter creaturas ceteras, omnia divina opera et rationes ipsorum,
quaecumque sunt, erunt vel fuerunt, in ipso Deo plene intuetur, ut
non solum homines, sed etiam supremos Angelorum illuminet, et ideo
apostolus dicit ad Coloss. II, 3, quod in ipso sunt omnes
thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi: et ad Hebr. IV,
13, quod omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Non tamen anima
Christi ad comprehensionem divinitatis pertingere potest. Nam, ut
supra dictum est, illud cognoscendo comprehenditur quod tantum
cognoscitur quantum cognoscibile est. Unumquodque enim cognoscibile
est inquantum est ens et verum, esse autem divinum est infinitum,
similiter et veritas eius. Infinite igitur Deus cognoscibilis est.
Nulla autem creatura infinite cognoscere potest, etsi infinitum sit
quod cognoscit. Nulla igitur creatura Deum videndo comprehendere
potest. Est autem anima Christi creatura, et quidquid in Christo ad
humanam naturam tantum pertinet, creatum est, alioquin non erit in
Christo alia natura humanitatis a natura divinitatis, quae sola
increata est. Hypostasis autem Dei verbi sive persona increata est,
quae una est in duabus naturis: ratione cuius Christum non dicimus
creaturam, loquendo simpliciter, quia nomine Christi importatur
hypostasis, dicimus tamen animam Christi vel corpus Christi esse
creaturam. Anima igitur Christi Deum non comprehendit, sed
Christus Deum comprehendit sua sapientia increata, secundum quem
modum dominus dicit Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi
pater, neque patrem quis novit nisi filius, de comprehensionis eius
notitia loquens. Est autem considerandum, quod eiusdem rationis est
comprehendere essentiam alicuius rei, et virtutem ipsius: unumquodque
enim potest agere inquantum est ens actu. Si igitur anima Christi
essentiam divinitatis comprehendere non valet, ut ostensum est,
impossibile est ut divinam virtutem comprehendat. Comprehenderet
autem, si cognosceret quidquid Deus facere potest, et quibus
rationibus effectus producere possit. Hoc autem est impossibile. Non
igitur anima Christi cognoscit quidquid Deus facere potest, vel
quibus rationibus possit operari. Sed quia Christus etiam secundum
quod homo, omni creaturae a Deo patre praepositus est, conveniens est
ut omnium quae a Deo qualitercumque facta sunt, in ipsius divinae
essentiae visione plenam cognitionem percipiat: et secundum hoc anima
Christi omnisciens dicitur, quia plenam notitiam habet omnium quae
sunt, erunt, vel fuerunt. Aliarum vero creaturarum Deum videntium
quaedam plenius et quaedam minus plene praedictorum effectuum in ipsa
Dei visione cognitionem percipiunt. Praeter hanc autem rerum
cognitionem, qua res ab intellectu creato cognoscuntur ipsius divinae
essentiae visione, sunt alii modi cognitionis, quibus a creaturis
habetur rerum cognitio. Nam Angeli praeter cognitionem matutinam,
qua res in verbo cognoscunt, habent cognitionem vespertinam, qua
cognoscunt res in propriis naturis. Huiusmodi autem cognitio aliter
competit hominibus secundum naturam suam, atque aliter Angelis. Nam
homines secundum naturae ordinem intelligibilem rerum veritatem a
sensibus colligunt, ut Dionysius dicit, ita scilicet quod species
intelligibiles in eorum intellectibus actione intellectus agentis a
phantasmatibus abstrahuntur; Angeli vero per influxum divini luminis
rerum scientiam acquirunt, ut scilicet sicut a Deo res in esse
prodeunt, ita etiam in intellectu angelico a Deo rerum rationes sive
similitudines imprimantur. In utrisque autem, tam hominibus quam
Angelis, supra rerum cognitionem quae competit eis secundum naturam,
invenitur quaedam supernaturalis cognitio mysteriorum divinorum, de
quibus et Angeli illuminantur ab Angelis, et homines etiam de his
prophetica revelatione instruuntur. Et quia nulla perfectio creaturis
exhibita, animae Christi, quae est creaturarum excellentissima,
deneganda est, convenienter praeter cognitionem qua Dei essentiam
videt et omnia in ipsa, triplex alia cognitio est ei attribuenda. Una
quidem experimentalis, sicut aliis hominibus, inquantum aliqua per
sensus cognovit, ut competit humanae naturae. Alia vero divinitus
infusa, ad cognoscenda omnia illa ad quae naturalis cognitio hominis se
extendit vel extendere potest. Conveniens enim fuit ut humana natura a
Dei verbo assumpta in nullo a perfectione deficeret, utpote per quam
tota humana natura restauranda esset. Est autem imperfectum omne quod
in potentia existit antequam reducatur in actum. Intellectus autem
humanus est in potentia ad intelligibilia quae naturaliter homo
intelligere potest. Omnium igitur horum scientiam divinitus anima
Christi per species influxas accepit, per hoc quod tota potentia
intellectus humani fuit reducta ad actum. Sed quia Christus secundum
humanam naturam non solum fuit reparator naturae, sed et gratiae
propagator, affuit ei etiam tertia cognitio, qua plenissime cognovit
quidquid ad mysteria gratiae potest pertinere, quae naturalem hominis
cognitionem excedunt, sed cognoscuntur ab hominibus per donum
sapientiae, vel per spiritum prophetiae. Nam ad huiusmodi cognoscenda
est in potentia intellectus humanus, licet ab altiori agente reducatur
in actum. Nam ad naturalia cognoscenda reducitur in actum per lumen
intellectus agentis; horum autem cognitionem consequitur per lumen
divinum. Patet igitur ex praedictis, quod anima Christi summum
cognitionis gradum inter ceteras creaturas obtinuit quantum ad Dei
visionem, qua Dei essentia videtur, et alia in ipsa; etiam similiter
quantum ad cognitionem mysteriorum gratiae, nec non quantum ad
cognitionem naturalium scibilium: unde in nulla harum trium cognitionum
Christus proficere potuit. Sed manifestum est quod res sensibiles per
temporis successionem magis ac magis sensibus corporis experiendo
cognovit, et ideo solum quantum ad cognitionem experimentalem Christus
potuit proficere, secundum illud Luc. II, 52: puer proficiebat
sapientia et aetate: quamvis posset et hoc aliter intelligi, ut
profectus sapientiae Christi dicatur non quo ipse fit sapientior, sed
quo sapientia proficiebat in aliis, quia scilicet per eius sapientiam
magis ac magis instruebantur. Quod dispensative factum est, ut se
aliis hominibus conformem ostenderet, ne si in puerili aetate perfectam
sapientiam demonstrasset, incarnationis mysterium phantasticum
videretur.
|
|