|
Secundum praemissa igitur evidenter apparet qualis debuit esse corporis
Christi formatio. Poterat siquidem Deus corpus Christi ex limo
terrae formare, vel ex quacumque materia, sicut formavit corpus primi
parentis, sed hoc humanae restaurationi, propter quam filius Dei, ut
diximus, carnem assumpsit, congruum non fuisset. Non enim
sufficienter natura humani generis ex primo parente derivata, quae
sananda erat, in pristinum honorem restituta esset, si aliunde corpus
assumeret Diaboli victor et mortis triumphator, sub quibus humanum
genus captivum tenebatur propter peccatum primi parentis. Dei autem
perfecta sunt opera, et ad perfectum perducit quod reparare intendit,
ut etiam plus adiiciat quam fuerat subtractum, secundum illud apostoli
Rom. V, 20: gratia Dei per Christum amplius abundavit quam
delictum Adae. Conveniens igitur fuit ut Dei filius corpus assumeret
de natura propagatum ab Adam. Adhuc. Incarnationis mysterium
hominibus proficuum per fidem redditur. Nisi enim homines crederent
Dei filium esse qui homo videbatur, non sequerentur eum homines ut
salutis auctorem, quod Iudaeis accidit, qui ex incarnationis mysterio
propter incredulitatem, damnationem potius quam salutem sunt
consecuti. Ut ergo hoc ineffabile mysterium facilius crederetur,
filius Dei sic omnia dispensavit ut se verum hominem esse ostenderet,
quod non ita videretur, si aliunde naturam sui corporis acciperet quam
ex natura humana. Conveniens igitur fuit ut corpus a primo parente
propagatum assumeret. Item. Filius Dei homo factus humano generi
salutem adhibuit, non solum conferendo gratiae remedium, sed etiam
praebendo exemplum, quod repudiari non potest. Alterius enim hominis
et doctrina et vita in dubium verti potest propter defectum humanae
cognitionis et veritatis. Sed sicut quod filius Dei docet,
indubitanter creditur verum, ita quod operatur, creditur indubitanter
bonum. Oportuit autem ut in eo exemplum acciperemus et gloriae quam
speramus, et virtutis qua ipsam meremur: utrumque enim exemplum minus
efficax esset, si aliunde naturam corporis assumpsisset quam unde alii
homines assumunt. Si cui enim persuaderetur quod toleraret passiones,
sicut Christus sustinuit, quod speraret se resurrecturum, sicut
Christus resurrexit, posset excusationem praetendere ex diversa
corporis conditione. Ut igitur exemplum Christi efficacius esset,
conveniens fuit ut non aliunde corporis naturam assumeret quam de natura
quae a primo parente propagatur.
|
|