|
Non tamen fuit conveniens ut eodem modo formaretur corpus Christi in
humana natura, sicut formantur aliorum hominum corpora. Cum enim ad
hoc naturam assumeret ut ipsam a peccato mundaret, oportebat ut tali
modo assumeret quod nullum contagium peccati incurreret. Homines autem
peccatum originale incurrunt ex hoc quod generantur per virtutem activam
humanam, quae est in virili semine, quod est secundum seminalem
rationem in Adam peccante praeextitisse. Sicut enim primus homo
originalem iustitiam transfudisset in posteros simul cum transfusione
naturae, ita etiam originalem culpam transfudit transfundendo naturam,
quod est per virtutem activam virilis seminis. Oportuit igitur absque
virili semine Christi formari corpus. Item. Virtus activa virilis
seminis naturaliter agit, et ideo homo qui ex virili semine generatur,
non subito perducitur ad perfectum, sed determinatis processibus.
Omnia enim naturalia per determinata media ad determinatos fines
procedunt. Oportebat autem corpus Christi in ipsa assumptione
perfectum esse, et anima rationali informatum, quia corpus est
assumptibile a Dei verbo inquantum est animae rationali unitum, licet
non esset perfectum secundum debitam quantitatem. Non ergo corpus
Christi formari debuit per virilis seminis virtutem.
|
|