|
Cum autem corporis humani formatio naturaliter sit ex virili semine,
quocumque alio modo corpus Christi formatum fuerit, supra naturam fuit
talis formatio. Solus autem Deus institutor naturae est, qui
supernaturaliter in rebus naturalibus operatur, ut supra dictum est.
Unde relinquitur quod solus Deus illud corpus miraculose formavit ex
materia humanae naturae. Sed cum omnis Dei operatio in creatura sit
tribus personis communis, tamen per quandam convenientiam formatio
corporis Christi attribuitur spiritui sancto: est enim spiritus
sanctus amor patris et filii, quo se invicem et nos diligunt. Deus
autem, ut apostolus ad Ephesios II dicit, propter nimiam caritatem
suam qua dilexit nos, filium suum incarnari constituit. Convenienter
igitur carnis formatio spiritui sancto attribuitur. Item. Spiritus
sanctus omnium gratiarum est auctor, cum sit primum in quo omnia dona
gratis donantur. Hoc autem fuit superabundantis gratiae ut humana
natura in unitatem divinae personae assumeretur, ut ex supradictis
patet. Ad demonstrandum igitur huiusmodi gratiam formatio corporis
Christi spiritui sancto attribuitur. Convenienter etiam hoc dicitur
secundum similitudinem humani verbi et spiritus. Verbum enim humanum
in corde existens, similitudinem gerit aeterni verbi secundum quod
existit in patre. Sicut autem humanum verbum vocem assumit, ut
sensibiliter hominibus innotescat, ita et verbum Dei carnem
assumpsit, ut visibiliter hominibus appareret. Vox autem humana per
hominis spiritum formatur. Unde et caro verbi Dei per spiritum verbi
formari debuit.
|
|