|
Si autem colligamus ea quae superius dicta sunt, manifestum est quod
omnes perfectiones in Deo sunt unum secundum rem. Ostensum est enim
supra, Deum simplicem esse. Ubi autem est simplicitas, diversitas
eorum quae insunt, esse non potest. Si ergo in Deo sunt omnium
perfectiones, impossibile est quod sint diversae in ipso: relinquitur
ergo quod omnes sint unum in eo. Hoc autem manifestum fit consideranti
in virtutibus cognoscitivis. Nam superior vis secundum unum et idem
est cognoscitiva omnium quae ab inferioribus viribus secundum diversa
cognoscuntur: omnia enim quae visus, auditus, et ceteri sensus
percipiunt, intellectus una et simplici virtute diiudicat. Simile
etiam apparet in scientiis: nam cum inferiores scientiae secundum
diversa genera rerum circa quae versatur eorum intentio,
multiplicentur, una tamen scientia est in eis superior, ad omnia se
habens, quae philosophia prima dicitur. Apparet etiam idem in
potestatibus: nam in regia potestate, cum sit una, includuntur omnes
potestates quae per diversa officia sub dominio regni distribuuntur.
Sic igitur et perfectiones quae in inferioribus rebus secundum
diversitatem rerum multiplicantur, oportet quod in ipso rerum vertice,
scilicet Deo, uniantur.
|
|