|
Error autem Nestorii ex hoc excluditur, qui beatam Mariam matrem
Dei confiteri nolebat. In utroque autem symbolo dicitur, filius Dei
est natus vel incarnatus ex virgine Maria. Femina autem ex qua
aliquis homo nascitur, mater illius dicitur ex eo quod materiam
ministrat humano conceptui. Unde beata virgo Maria, quae materiam
ministravit conceptui filii Dei, vera mater filii Dei dicenda est.
Non enim refert ad rationem matris, quacumque virtute materia
ministrata ab ipsa formetur. Non igitur minus mater est quae materiam
ministravit spiritu sancto formandam, quam quae materiam ministrat
formandam virtute virilis seminis. Si quis autem dicere velit, beatam
virginem Dei matrem non debere dici, quia non est ex ea assumpta
divinitas, sed caro sola, sicut dicebat Nestorius, manifeste vocem
suam ignorat. Non enim ex hoc aliqua dicitur alicuius mater, quia
totum quod in ipso est, ex ea sumatur. Homo enim constat ex anima et
corpore, magisque est homo id quod est secundum animam, quam id quod
est secundum corpus. Anima autem nullius hominis a matre sumitur, sed
vel a Deo immediate creatur, ut veritas habet; vel si esset ex
traductione, ut quidam posuerunt, non sumeretur a matre, sed magis a
patre, quia in generatione ceterorum animalium, secundum philosophorum
doctrinam, masculus dat animam, femina vero corpus. Sicut igitur
cuiuslibet hominis mater aliqua femina dicitur ex hoc quod ab ea corpus
eius assumitur, ita Dei mater beata virgo Maria dici debet, si ex ea
assumptum est corpus Dei. Oportet autem dicere, quod sit corpus
Dei, si assumitur in unitatem personae filii Dei, qui est verus
Deus. Confitentibus igitur humanam naturam esse assumptam a filio
Dei in unitatem personae, necesse est dicere, quod beata virgo Maria
sit mater Dei. Sed quia Nestorius negabat unam personam esse Dei et
hominis Iesu Christi, ideo ex consequenti negabat virginem Mariam
esse Dei matrem.
|
|