|
Licet autem filius Dei dicatur de spiritu sancto et ex Maria virgine
incarnatus et conceptus, non tamen dicendum est, quod spiritus sanctus
sit pater hominis Christi, licet beata virgo eius mater dicatur.
Primo quidem, quia in beata Maria virgine invenitur totum quod
pertinet ad matris rationem. Materiam enim ministravit Christi
conceptui spiritu sancto formandam, ut requirit matris ratio. Sed ex
parte spiritus sancti non invenitur totum quod ad rationem patris
exigitur. Est enim de ratione patris ut ex sua natura filium sibi
connaturalem producat. Unde si fuerit aliquod agens quod facit aliquid
non ex sua substantia, nec producat ipsum in similitudinem suae
naturae, pater eius dici non poterit. Non enim dicimus quod homo sit
pater eorum quae facit per artem, nisi forte secundum metaphoram.
Spiritus autem sanctus est quidem Christo connaturalis secundum
divinam naturam, secundum quam pater Christi non est, sed magis ab
ipso procedens; secundum autem naturam humanam non est Christo
connaturalis: est enim alia natura humana et divina in Christo, ut
supra dictum est. Neque in naturam humanam est versum aliquid de
natura divina, ut supra dictum est. Relinquitur ergo quod spiritus
sanctus pater hominis Christi dici non possit. Item. In unoquoque
filio id quod est principalius in ipso, est a patre; quod autem
secundarium, a matre. In aliis enim animalibus anima est a patre,
corpus vero a matre. In homine autem etsi anima rationalis a patre non
sit, sed a Deo creata, virtus tamen paterni seminis dispositive
operatur ad formam. Id autem quod principalius est in Christo, est
persona verbi, quae nullo modo est a spiritu sancto. Relinquitur ergo
quod spiritus sanctus pater Christi dici non possit.
|
|