|
Quia igitur, ut ex praedictis apparet, beata virgo Maria mater filii
Dei facta est, de spiritu sancto concipiens, decuit ut
excellentissima puritate mundaretur, per quam congrueret tanto filio:
et ideo credendum est eam ab omni labe actualis peccati immunem fuisse
non tantum mortalis, sed etiam venialis, quod nulli sanctorum
convenire potest post Christum, cum dicatur I Ioan. I, 8: si
dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas
in nobis non est. Sed de beata virgine matre Dei intelligi potest
quod Cant. IV, 7, dicitur: tota pulchra es, amica mea, et
macula non est in te. Nec solum a peccato actuali immunis fuit, sed
etiam ab originali, speciali privilegio mundata. Oportuit siquidem
quod cum peccato originali conciperetur, utpote quae ex utriusque sexus
commixtione concepta fuit. Hoc enim privilegium sibi soli servabatur
ut virgo conciperet filium Dei. Commixtio autem sexus, quae sine
libidine esse non potest post peccatum primi parentis, transmittit
peccatum originale in prolem. Similiter etiam quia si cum peccato
originali concepta non fuisset, non indigeret per Christum redimi, et
sic non esset Christus universalis hominum redemptor, quod derogat
dignitati Christi. Est ergo tenendum, quod cum peccato originali
concepta fuit, sed ab eo quodam speciali modo purgata fuit. Quidam
enim a peccato originali purgantur post nativitatem ex utero, sicut qui
in Baptismo sanctificantur. Quidam autem quodam privilegio gratiae
etiam in maternis uteris sanctificati leguntur, sicut de Ieremia
dicitur Ierem. I, 5: priusquam te formarem in utero, novi te, et
antequam exires de vulva, sanctificavi te; et de Ioanne Baptista
Angelus dicit: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.
Quod autem praestitum est Christi praecursori et prophetae, non debet
credi denegatum esse matri ipsius: et ideo creditur in utero
sanctificata, ante scilicet quam ex utero nasceretur. Non autem talis
sanctificatio praecessit infusionem animae. Sic enim nunquam fuisset
peccato originali subiecta, et redemptione non indiguisset. Non enim
subiectum peccati esse potest nisi creatura rationalis. Similiter
etiam gratia sanctificationis per prius in anima radicatur, nec ad
corpus potest pervenire nisi per animam: unde post infusionem animae
credendum est eam sanctificatam fuisse. Eius autem sanctificatio
amplior fuit quam aliorum in utero sanctificatorum. Alii namque
sanctificati in utero sunt quidem a peccato originali mundati, non
tamen est eis praestitum ut postea non possent peccare, saltem
venialiter. Sed beata virgo Maria tanta abundantia gratiae
sanctificata fuit, ut deinceps ab omni peccato conservaretur immunis
non solum mortali, sed etiam veniali. Et quia veniale peccatum
interdum ex surreptione contingit, ex hoc scilicet quod aliquis
inordinatus concupiscentiae motus insurgit, aut alterius passionis,
praeveniens rationem, ratione cuius primi motus dicuntur esse peccata,
consequens est quod beata virgo Maria nunquam peccavit venialiter, eo
quod inordinatos passionum motus non sensit. Contingunt autem
huiusmodi motus inordinati ex hoc quod appetitus sensitivus, qui est
harum passionum subiectum, non sic subiicitur rationi quin interdum ad
aliquid praeter ordinationem rationis moveatur, et quandoque contra
rationem, in quo consistit motus peccati. Sic igitur fuit in beata
virgine appetitus sensitivus rationi subiectus per virtutem gratiae
ipsum sanctificantis, quod nunquam contra rationem movebatur, sed
secundum ordinem rationis; poterat tamen habere aliquos motus subitos
non ordinatos ratione. In domino autem Iesu Christo aliquid amplius
fuit. Sic enim inferior appetitus in eo rationi subiiciebatur ut ad
nihil moveretur nisi secundum ordinem rationis, secundum scilicet quod
ratio ordinabat, vel permittebat appetitum inferiorem moveri proprio
motu. Hoc autem videtur ad integritatem primi status pertinuisse ut
inferiores vires totaliter rationi subderentur: quae quidem subiectio
per peccatum primi parentis est sublata non solum in ipso, sed etiam in
aliis qui ab eo contrahunt peccatum originale, in quibus etiam postquam
a peccato mundantur per gratiae sacramentum, remanet rebellio vel
inobedientia inferiorum virium ad rationem, quae dicitur fomes
peccati, quae in Christo nullatenus fuit secundum praedicta. Sed
quia in beata virgine Maria non erant inferiores vires totaliter
rationi subiectae, ut scilicet nullum motum haberent a ratione non
praeordinatum, et tamen sic cohibebantur per virtutem gratiae ut nullo
modo contra rationem moverentur, propter hoc solet dici, quod in beata
virgine post sanctificationem remansit quidem fomes peccati secundum
substantiam, sed ligatus.
|
|