|
Sicut autem conveniens fuit ut filius Dei naturam assumens humanam
propter humanam salutem, in natura assumpta salutis humanae finem
ostenderet per gratiae et sapientiae perfectionem, ita etiam conveniens
fuit quod in humana natura assumpta a Dei verbo conditiones aliquae
existerent quae congruerent decentissimo liberationis modo humani
generis. Fuit autem congruentissimus modus ut homo, qui per
iniustitiam perierat, per iustitiam repararetur. Exigit autem hoc
iustitiae ordo ut qui poenae alicuius peccando factus est debitor, per
solutionem poenae liberetur. Quia vero quae per amicos facimus aut
patimur, aliqualiter nos ipsi facere aut pati videmur, eo quod amor
est mutua virtus ex duobus se amantibus quodammodo faciens unum, non
discordat a iustitiae ordine, si aliquis liberetur, amico eius
satisfaciente pro ipso. Per peccatum autem primi parentis perditio in
totum humanum genus devenerat, nec alicuius hominis poena sufficere
poterat, ut totum genus humanum liberaret. Non enim erat condigna
satisfactio aequivalens, ut uno homine puro satisfaciente omnes homines
liberarentur. Similiter etiam nec sufficiebat secundum iustitiam ut
Angelus ex amore humani generis pro ipso satisfaceret: Angelus enim
non habet dignitatem infinitam, ut satisfactio eius pro infinitis et
infinitorum peccatis sufficere posset. Solus autem Deus est infinitae
dignitatis, qui carne assumpta pro homine sufficienter satisfacere
poterat, ut supra iam diximus. Talem igitur oportuit ut humanam
naturam assumeret in qua pati posset pro homine ea quae homo peccando
meruit ut pateretur, ad satisfaciendum pro homine. Non autem omnis
poena quam homo peccando incurrit, est ad satisfaciendum idonea.
Provenit enim peccatum hominis ex hoc quod a Deo avertitur conversus
ad commutabilia bona. Punitur autem homo pro peccato in utrisque.
Nam et privatur gratia, et ceteris donis, quibus Deo coniungitur,
et meretur etiam pati molestiam et defectum in eo propter quod est a
Deo aversus. Ille igitur ordo satisfactionis requirit ut per poenas
quas peccator in bonis commutabilibus patitur, revocetur ad Deum.
Huic autem revocationi contrariae sunt illae poenae quibus homo
separatur a Deo. Nullus igitur per hoc Deo satisfacit quod privatur
gratia, vel quod ignorat Deum, vel quod habet inordinatam animam,
quamvis hoc sit poena peccati, sed per hoc quod in se ipso aliquem
dolorem sentit, et in exterioribus rebus damnum. Non igitur Christus
illos defectus assumere debuit quibus homo separatur a Deo, licet sint
poena peccati, sicut privatio gratiae, ignorantia et huiusmodi. Per
hoc enim minus idoneus ad satisfaciendum redderetur; quinimmo ad hoc
quod esset auctor humanae salutis, requirebatur ut plenitudinem gratiae
et sapientiae possideret, sicut iam dictum est. Sed quia homo per
peccatum in hoc positus erat ut necessitatem moriendi haberet, et ut
secundum corpus et animam esset passibilis, huiusmodi defectus
Christus suscipere voluit, ut mortem pro hominibus patiendo genus
humanum redimeret. Est tamen attendendum, quod huiusmodi defectus
sunt Christo et nobis communes. Alia tamen ratione inveniuntur in
Christo et in nobis: huiusmodi enim defectus, ut dictum est, poena
sunt primi peccati. Quia igitur nos per vitiatam originem culpam
originalem contrahimus, per consequens hos defectus dicimur contractos
habere. Christus autem ex sua origine nullam maculam peccati
contraxit, hos autem defectus ex sua voluntate accepit, unde dici non
debet quod habuit hos defectus contractos, sed magis assumptos. Illud
enim contrahitur quod cum alio ex necessitate trahitur. Christus autem
potuit assumere humanam naturam sine huiusmodi defectibus, sicut sine
culpae foeditate assumpsit: et hoc rationis ordo poscere videbatur ut
qui fuit immunis a culpa, esset immunis a poena. Et sic patet quod
nulla necessitate neque vitiatae originis, neque iustitiae, huiusmodi
defectus fuerunt in eo: unde relinquitur quod non contracti, sed
voluntarie assumpti fuerunt in eo. Quia vero corpus nostrum praedictis
defectibus subiacet in poenam peccati, nam ante peccatum ab his eramus
immunes, convenienter Christus, inquantum huiusmodi defectus in sua
carne assumpsit, dicitur similitudinem peccati gessisse, secundum
illud apostoli ad Roman. VIII, 3: Deus misit filium suum in
similitudinem carnis peccati. Unde et ipsa Christi passibilitas vel
passio ab apostolo peccatum nominatur, cum subditur: et de peccato
damnavit peccatum in carne, et Rom. VI, 10: quod mortuus est
peccato, mortuus est semel. Et quod est mirabilius, hac etiam
ratione dicit apostolus ad Galat. III, 13, quod est factus pro
nobis maledictum. Hac etiam ratione dicitur simplam nostram
necessitatem assumpsisse, scilicet poenae, ut duplam nostram
consumeret, scilicet culpae et poenae. Est autem considerandum
ulterius, quod defectus poenales in corpore duplices inveniuntur.
Quidam communes omnibus, ut esuries, sitis, lassitudo post laborem,
dolor, mors et huiusmodi. Quidam vero non sunt omnibus communes, sed
quorundam hominum proprii, ut caecitas, lepra, febris, membrorum
mutilatio, et huiusmodi. Horum autem defectuum haec est differentia:
quia defectus communes in nobis ab alio traducuntur, scilicet ex primo
parente, qui eos pro peccato incurrit; defectus autem proprii ex
particularibus causis in singulis hominibus innascuntur. Christus
autem ex seipso nullam causam defectus habebat nec ex anima, quae erat
gratia et sapientia plena, et verbo Dei unita, nec ex corpore, quod
erat optime organizatum et dispositum, omnipotenti virtute spiritus
sancti compactum, sed sua voluntate dispensative ad nostram salutem
procurandam, aliquos defectus suscepit. Illos igitur suscipere debuit
qui ab alio derivantur ad alios, scilicet communes, non proprios, qui
in singulis ex causis propriis innascuntur. Similiter etiam quia
principaliter venerat ad restaurandum humanam naturam, illos defectus
suscipere debuit qui in tota natura inveniebantur. Patet etiam
secundum praedicta quod, ut Damascenus dicit, Christus assumpsit
defectus nostros indetractabiles, idest quibus detrahi non potest. Si
enim defectum scientiae vel gratiae suscepisset, aut etiam lepram, aut
caecitatem, aut aliquid huiusmodi, hoc ad derogationem dignitatis
Christi pertinere videretur, et esset hominibus detrahendi occasio,
quae nulla datur ex defectibus totius naturae.
|
|