|
Manifestum igitur est secundum praedicta, quod Christus aliquos
defectus nostros suscepit non ex necessitate, sed propter aliquem
finem, scilicet propter salutem nostram. Omnis autem potentia et
habitus sive habilitas ordinatur ad actum sicut ad finem: unde
passibilitas ad satisfaciendum vel merendum non sufficit sine passione
in actu. Non enim aliquis dicitur bonus vel malus ex eo quod potest
talia agere, sed ex eo quod agit, nec laus et vituperium debentur
potentiae, sed actui. Unde et Christus non solum passibilitatem
nostram suscepit ut nos salvaret, sed etiam ut pro peccatis nostris
satisfaceret, voluit pati. Passus est autem pro nobis ea quae ut nos
pateremur ex peccato primi parentis meruimus, quorum praecipuum est
mors, ad quam omnes aliae passiones humanae ordinantur sicut ad
ultimum. Stipendia enim peccati mors est, ut apostolus dicit ad
Rom. VI, 23. Unde et Christus pro peccatis nostris voluit
mortem pati, ut dum poenam nobis debitam ipse sine culpa susciperet,
nos a reatu mortis liberaret, sicut aliquis debito poenae liberaretur,
alio pro eo poenam sustinente. Mori etiam voluit, ut non solum mors
eius esset nobis satisfactionis remedium, sed etiam salutis sacramentum
ut ad similitudinem mortis eius nos carnali vitae moriamur, in
spiritualem vitam translati, secundum illud I Petri III, 18:
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis,
ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem
spiritu. Mori etiam voluit, ut nobis mors eius esset perfectae
virtutis exemplum. Quantum ad caritatem quidem, quia maiorem
caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, ut
dicitur Ioan. XV, 13. Tanto enim quisque magis amare
ostenditur, quanto plura et graviora pro amico pati non refugit.
Omnium autem humanorum malorum gravius est mors, per quam tollitur
vita humana, unde nullum magis signum dilectionis esse potest quam quod
homo pro amico vero se morti exponat. Quantum ad fortitudinem vero,
quae propter adversa a iustitia non recedit, quia maxime ad
fortitudinem pertinere videtur ut etiam nec timore mortis aliquis a
virtute recedat, unde dicit apostolus Hebr. II, 14, de passione
Christi loquens: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis
imperium, idest Diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per
totam vitam obnoxii erant servituti. Dum enim pro veritate mori non
recusavit, exclusit timorem moriendi, propter quem homines servituti
peccati plerumque subduntur. Quantum ad patientiam vero, quae in
adversis tristitiam hominem absorbere non sinit, sed quanto sunt maiora
adversa, tanto magis in his relucet patientiae virtus: unde in maximo
malorum, quod est mors, perfectae patientiae datur exemplum, si
absque mentis turbatione sustineatur, quod de Christo propheta
praedixit dicens Isai. LIII, 7: tanquam agnus coram tondente se
obmutescet, et non aperiet os suum. Quantum ad obedientiam vero,
quia tanto laudabilior est obedientia, quanto in difficilioribus quis
obedit: omnium autem difficillimum est mors. Unde ad perfectam
obedientiam Christi commendandam, dicit apostolus ad Philip. II,
8, quod factus est obediens patri usque ad mortem.
|
|