|
Ex eisdem autem causis apparet quare mortem crucis voluit pati. Primo
quidem quia hoc convenit quantum ad remedium satisfactionis:
convenienter enim homo punitur per ea in quibus peccavit. Per quae
enim peccat quis, per haec et torquetur, ut dicitur sapientiae XI,
17. Peccatum autem hominis primum fuit per hoc quod pomum arboris
ligni scientiae boni et mali contra praeceptum Dei comedit, loco cuius
Christus se ligno affigi permisit, ut exsolveret quae non rapuit,
sicut de eo Psalmista dicit in Psal. LXVIII. Convenit etiam
quantum ad sacramentum. Voluit enim Christus ostendere sua morte, ut
sic moreremur vita carnali quod spiritus noster in superna elevaretur,
unde et ipse dicit Ioan. XII, 32: ego si exaltatus fuero a
terra, omnia traham ad meipsum. Convenit etiam quantum ad exemplum
perfectae virtutis. Homines enim quandoque non minus refugiunt
vituperabile genus mortis quam mortis acerbitatem, unde ad perfectionem
virtutis pertinere videtur ut propter bonum virtutis etiam aliquis
vituperabilem mortem non refugiat pati. Unde apostolus ad commendandam
perfectam obedientiam Christi, cum dixisset de eo quod factus est
obediens usque ad mortem, subdidit: mortem autem crucis: quae quidem
mors turpissima videbatur, secundum illud sapientiae II, 20:
morte turpissima condemnemus eum.
|
|