|
Cum autem in Christo conveniant in unam personam tres substantiae,
scilicet corpus, anima, et divinitas verbi, quarum duae, scilicet
anima et corpus, unitae sunt in unam naturam, in morte quidem Christi
separata est unio corporis et animae. Aliter enim corpus vere mortuum
non fuisset: mors enim corporis nihil est aliud quam separatio animae
ab ipso. Neutrum tamen separatum est a Dei verbo quantum ad unionem
personae. Ex unione autem animae et corporis resultat humanitas: unde
separata anima a corpore Christi per mortem, in triduo mortis homo
dici non potuit. Dictum est autem supra quod propter unionem in
persona humanae naturae ad Dei verbum, quidquid dicitur de homine
Christo, potest et convenienter de Dei filio praedicari. Unde cum
in morte manserit unio personalis filii Dei tam ad animam quam ad
corpus Christi, quidquid de utroque eorum dicitur, poterat de Dei
filio praedicari. Unde et in symbolo dicitur de filio Dei, quod
sepultus est, propter hoc quod corpus sibi unitum in sepulcro iacuit,
et quod descendit ad Inferos, anima descendente. Est etiam
considerandum, quod masculinum genus designat personam, neutrum vero
naturam: unde in Trinitate dicimus, quod filius est alius a patre,
non aliud. Secundum hoc ergo in triduo mortis Christus fuit totus in
sepulcro, totus in Inferno, totus in caelo, propter personam, quae
unita erat et carni in sepulcro iacenti, et animae Infernum
expolianti, et subsistebat in natura divina in caelo regnante; sed non
potest dici quod totum in sepulcro aut in Inferno fuerit, quia non
tota humana natura, sed pars in sepulcro aut in Inferno fuit.
|
|