|
Fuit igitur mors Christi nostrae morti conformis quantum ad id quod
est de ratione mortis, quod est animam a corpore separari, sed quantum
ad aliquid mors Christi a nostra morte differens fuit. Nos enim
morimur quasi morti subiecti ex necessitate vel naturae, vel alicuius
violentiae nobis illatae; Christus autem mortuus est non necessitate,
sed potestate, et propria voluntate. Unde ipse dicebat, Ioan. X,
18: potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam.
Huius autem differentiae ratio est, quia naturalia voluntati nostrae
non subiacent: coniunctio autem animae ad corpus est naturalis, unde
voluntati nostrae non subiacet quod anima corpori unita remaneat, vel
quod a corpore separetur, sed oportet hoc ex virtute alicuius agentis
provenire. Quidquid autem in Christo secundum humanam naturam erat
naturale, totum eius voluntati subiacebat propter divinitatis
virtutem, cui subiacet tota natura. Erat igitur in potestate Christi
ut quandiu vellet, anima eius corpori unita remaneret, et statim cum
vellet, separaretur ab ipso. Huiusmodi autem divinae virtutis
indicium centurio cruci Christi assistens sensit, dum eum vidit
clamantem expirare, per quod manifeste ostendebatur, quod non sicut
ceteri homines ex defectu naturae moriebatur. Non enim possunt homines
cum clamore spiritum emittere, cum in illo mortis articulo vix etiam
possint palpitando linguam movere: unde quod Christus clamans
expiravit, in eo divinam manifestavit virtutem, et propter hoc
centurio dixit: vere filius Dei erat iste. Non tamen dicendum est
quod Iudaei non occiderint Christum, vel quod Christus ipse se
occiderit. Ille enim dicitur aliquem occidere qui ei causam mortis
inducit, non tamen mors sequitur nisi causa mortis naturam vincat,
quae vitam conservat. Erat autem in potestate Christi ut natura
causae corrumpenti cederet, vel resisteret quantum ipse vellet: ideo
et ipse Christus voluntarie mortuus fuit, et tamen Iudaei occiderunt
eum.
|
|