|
Non solum autem Christus mortem pati voluit, sed et alia quae ex
peccato primi parentis in posteros proveniunt, ut dum poenam peccati
integraliter susciperet, nos perfecte a peccato satisfaciendo
liberaret. Horum autem quaedam praecedunt mortem, quaedam mortem
subsequuntur. Praecedunt quidem mortem corporis passiones tam
naturales, ut fames, sitis, lassitudo et huiusmodi, quam etiam
violentae, ut vulneratio, flagellatio et similia: quae omnia
Christus pati voluit tanquam provenientia ex peccato. Si enim homo
non peccasset, nec famis aut sitis aut lassitudinis vel frigoris
afflictionem sensisset, nec ab exterioribus pertulisset violentam
passionem. Has tamen passiones alia ratione Christus pertulit quam
alii homines patiantur. In aliis enim hominibus non est aliquid quod
iis passionibus repugnare possit. In Christo autem erat unde iis
passionibus resisteretur, non solum virtus divina increata, sed etiam
animae beatitudo, cuius tanta vis est, ut Augustinus dicit, ut eius
beatitudo suo modo redundet in corpus: unde post resurrectionem ex hoc
ipso quod anima glorificata erit per visionem Dei, et apertam et
plenam fruitionem, corpus gloriosae animae unitum gloriosum reddetur,
impassibile et immortale. Cum igitur anima Christi perfecta visione
Dei frueretur, quantum est ex virtute huius visionis, consequens erat
ut corpus impassibile et immortale redderetur per redundantiam gloriae
ab anima in corpus; sed dispensative factum est ut anima Dei visione
fruente simul corpus pateretur, nulla redundantia gloriae ab anima in
corpus facta. Suberat enim, ut dictum est, quod erat naturale
Christo secundum humanam naturam, eius voluntati: unde poterat
naturalem redundantiam a superioribus partibus ad inferiores pro suo
libito impedire, ut sineret unamquamque partem pati aut agere quod sibi
proprium esset absque alterius partis impedimento, quod in aliis
hominibus esse non potest. Inde etiam est quod in passione Christus
maximum corporis dolorem sustinuit, quia corporalis dolor in nullo
mitigabatur per superius gaudium rationis, sicut nec e converso dolor
corporis rationis gaudium impediebat. Hinc etiam apparet quod solus
Christus viator et comprehensor fuit. Sic enim divina visione
fruebatur (quod ad comprehensorem pertinet) ut tamen corpus
passionibus subiectum remaneret, quod pertinet ad viatorem. Et quia
proprium est viatoris ut per bona quae ex caritate agit, mereatur vel
sibi vel aliis, inde est quod Christus quamvis comprehensor esset,
meruit tamen per ea quae fecit et passus est, et sibi et nobis. Sibi
quidem non gloriam animae, quam a principio suae conceptionis
habuerat, sed gloriam corporis, ad quam patiendo pervenit. Nobis
etiam suae singulae passiones et operationes fuerunt proficuae ad
salutem, non solum per modum exempli, sed etiam per modum meriti,
inquantum propter abundantiam caritatis et gratiae nobis potuit gratiam
promereri, ut sic de plenitudine capitis membra acciperent. Erat
siquidem quaelibet passio eius, quantumcumque minima, sufficiens ad
redimendum humanum genus, si consideretur dignitas patientis. Quanto
enim aliqua passio in personam digniorem infertur, tanto videtur maior
iniuria: puta si quis percutiat principem quam si percutiat quendam de
populo. Cum igitur Christus sit dignitatis infinitae, quaelibet
passio eius habet infinitam existimationem, ut sic sufficeret ad
infinitorum peccatorum abolitionem. Non tamen fuit per quamlibet
consummata humani generis redemptio, sed per mortem, quam propter
rationes supra positas ad hoc pati voluit, ut genus humanum redimeret a
peccatis. In emptione enim qualibet non solum requiritur quantitas
valoris, sed deputatio pretii ad emendum.
|
|