|
Quia vero anima est forma corporis, consequens est ut patiente
corpore, et anima quodammodo patiatur: unde pro statu illo quo
Christus corpus passibile habuit, etiam anima eius passibilis fuit.
Est autem considerandum, quod duplex est animae passio. Una quidem
ex parte corporis, alia vero ex parte obiecti, quod in una aliqua
potentiarum considerari potest. Sic enim se habet anima ad corpus
sicut pars animae ad partem corporis. Potentia autem visiva patitur
quidem ab obiecto, sicut cum ab excellenti fulgido visus obtunditur;
ex parte vero organi, sicut cum laesa pupilla hebetatur visus. Si
igitur consideretur passio animae Christi ex parte corporis, sic tota
anima patiebatur corpore patiente. Est enim anima forma corporis
secundum suam essentiam, in essentia vero animae omnes potentiae
radicantur: unde relinquitur quod corpore patiente quaelibet potentia
animae quodammodo pateretur. Si vero consideretur animae passio ex
parte obiecti, non omnis potentia animae patiebatur, secundum quod
passio proprie sumpta nocumentum importat: non enim ex parte obiecti
cuiuslibet potentiae poterat aliquid esse nocivum. Iam enim supra
dictum est quod anima Christi perfecta Dei visione fruebatur.
Superior igitur ratio animae Christi, quae rebus aeternis
contemplandis et consulendis inhaeret, nihil habebat adversum aut
repugnans, ex quo aliqua nocumenti passio in ea locum haberet.
Potentiae vero sensitivae, quarum obiecta sunt res corporeae, habere
poterant aliquod nocumentum ex corporis passione: unde sensibilis dolor
in Christo fuit corpore patiente. Et quia laesio corporis sicut a
sensu sentitur noxia, ita etiam interior imaginatio eam ut nocivam
apprehendit, inde sequitur interior tristitia etiam cum dolor in
corpore non sentitur: et hanc passionem tristitiae dicimus in anima
Christi fuisse. Non solum autem imaginatio, sed etiam ratio inferior
nociva corporis apprehendit: et ideo etiam ex apprehensione inferioris
rationis, quae circa temporalia versatur, poterat passio tristitiae
habere locum in Christo, inquantum scilicet mortem et aliam corporis
laesionem inferior ratio apprehendebat ut noxiam, et appetitui naturali
contrariam. Contingit autem ex amore, qui facit duos homines quasi
unum, ut aliquis tristitiam patiatur non solum ex iis quae per
imaginationem vel per inferiorem rationem apprehendit ut sibi nociva,
sed etiam ex iis quae apprehendit ut noxia aliis quos amat: unde ex hoc
tristitiam Christus patiebatur, secundum quod aliis, quos ex caritate
amabat, periculum imminere cognoscebat culpae vel poenae, unde non
solum sibi, sed etiam aliis doluit. Et quamvis dilectio proximi ad
superiorem rationem quodammodo pertineat, inquantum proximus ex
caritate diligitur propter Deum, superior tamen ratio in Christo de
proximorum defectibus tristitiam habere non potuit, sicut in nobis
habere potest. Quia enim ratio superior Christi plena Dei visione
fruebatur, hoc modo apprehendebat quidquid ad aliorum defectus
pertinet, secundum quod in divina sapientia continetur, secundum quam
decenter ordinatum existit et quod aliquis peccare permittatur, et quod
pro peccato punietur. Et ideo nec anima Christi, nec aliquis beatus
Deum videns, ex defectibus proximorum tristitiam pati potest. Secus
autem est in viatoribus, qui ad rationem sapientiae videndam non
attingunt: hi enim etiam secundum rationem superiorem de defectibus
aliorum tristantur, dum ad honorem Dei et exaltationem fidei pertinere
existimant quod aliqui salventur, qui tamen damnantur. Sic igitur de
eisdem de quibus dolebat secundum sensum, imaginationem et rationem
inferiorem, secundum superiorem gaudebat, inquantum ea ad ordinem
divinae sapientiae referebat. Et quia referre aliquid ad alterum est
proprium opus rationis, ideo solet dici quod mortem ratio Christi
refugiebat quidem si consideretur ut natura, quia scilicet naturaliter
est mors odibilis: volebat tamen eam pati, si consideretur ut ratio.
Sicut autem in Christo fuit tristitia, ita etiam et aliae passiones
quae ex tristitia oriuntur, ut timor, ira et huiusmodi. Ex iis enim
quae tristitiam praesentia ingerunt, timor in nobis causatur, dum
futura mala existimantur, et dum aliquo laedente contristati sumus,
contra eum irascimur. Hae tamen passiones aliter fuerunt in Christo
quam in nobis. In nobis enim plerumque iudicium rationis praeveniunt,
interdum modum rationis excedunt. In Christo nunquam praeveniebant
iudicium rationis, nec modum a ratione taxatum excedebant, sed tantum
movebatur inferior appetitus, qui est subiectus passioni, quantum
ratio ordinabat eum debere moveri. Poterat igitur contingere quod
secundum inferiorem partem anima Christi refugiebat aliquid, quod
secundum superiorem optabat, non tamen erat contrarietas appetituum in
ipso, vel rebellio carnis ad spiritum, quae in nobis contingit ex hoc
quod appetitus inferior iudicium et modum rationis transcendit. Sed in
Christo movebatur secundum iudicium rationis, inquantum permittebat
unicuique inferiorum virium moveri proprio motu, secundum quod ipsum
decebat. Iis igitur consideratis manifestum est quod superior ratio
Christi tota quidem fruebatur et gaudebat per comparationem ad suum
obiectum (non enim ex hac parte aliquid ei occurrere poterat quod esset
tristitiae causa); sed etiam tota patiebatur ex parte subiecti, ut
supra dictum est. Nec illa fruitio minuebat passionem, nec passio
impediebat fruitionem, cum non fieret redundantia ex una potentia in
aliam, sed quaelibet potentiarum permitteretur agere quod sibi proprium
erat, sicut iam supra dictum est.
|
|