|
Quia vero oratio est desiderii expositiva, ex diversitate appetituum
ratio sumi potest orationis quam Christus imminente passione proposuit
dicens, Matth. XXVI, 39: pater mi, si possibile est,
transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut
tu. In hoc enim quod dixit, transeat a me calix iste, motum
inferioris appetitus et naturalis designat, quo naturaliter quilibet
mortem refugit, et appetit vitam. In hoc autem quod dicit,
verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis, exprimit motum
superioris rationis omnia considerantis prout sub ordinatione divinae
sapientiae continentur. Ad quod etiam pertinet quod dicit, si non
potest, hoc solum fieri posse demonstrans quod secundum ordinem divinae
voluntatis procedit. Et quamvis calix passionis non transivit ab eo
quin ipsum biberit, non tamen dici debet quod eius oratio exaudita non
fuerit. Nam secundum apostolum ad Hebr. V, 7, in omnibus
exauditus est pro sua reverentia. Cum enim oratio, ut dictum est,
sit desiderii expositiva, illud simpliciter oramus quod simpliciter
volumus: unde et desiderium iustorum, orationis vim obtinet apud
Deum, secundum illud Psal. IX, 17: desiderium pauperum
exaudivit dominus. Illud autem simpliciter volumus quod secundum
rationem superiorem appetimus ad quam solam pertinet consentire in
opus. Illud autem simpliciter oravit Christus ut patris voluntas
fieret, quia hoc simpliciter voluit, non autem quod calix ab eo
transiret, quia nec hoc simpliciter voluit, sed secundum inferiorem
rationem, ut dictum est.
|
|