|
Consequuntur autem hominem ex peccato post mortem alii defectus et ex
parte corporis, et ex parte animae. Ex parte corporis quidem, quod
corpus redditur terrae, ex qua sumptum est. Hic autem defectus
corporis in nobis quidem secundum duo attenditur, scilicet secundum
positionem, et secundum resolutionem. Secundum positionem quidem,
inquantum corpus mortuum sub terra ponitur sepultum; secundum
resolutionem vero, inquantum corpus in elementa solvitur, ex quibus
est compactum. Horum autem defectuum primum quidem Christus pati
voluit, ut scilicet corpus eius sub terra poneretur. Alium autem
defectum passus non fuit, ut scilicet corpus eius in terram
resolveretur: unde de ipso Psal. XV, 10, dicit: non dabis
sanctum tuum videre corruptionem, idest corporis putrefactionem.
Huius autem ratio est, quia corpus Christi materiam sumpsit de natura
humana, sed formatio eius non fuit virtute humana, sed virtute
spiritus sancti. Et ideo propter substantiam materiae subterraneum
locum, qui corporibus mortuis deputari consuevit, voluit pati: locus
enim corporibus debetur secundum materiam praedominantis elementi. Sed
dissolutionem corporis per spiritum sanctum fabricati pati non voluit,
quia quantum ad hoc ab aliis hominibus differebat.
|
|