|
Ex parte vero animae sequitur in hominibus ex peccato post mortem, ut
ad Infernum descendant non solum quantum ad locum, sed etiam quantum
ad poenam. Sicut autem corpus Christi fuit quidem sub terra secundum
locum, non autem secundum communem resolutionis defectum, ita et anima
Christi descendit quidem ad Inferos secundum locum, non autem ut ibi
poenam subiret, sed magis ut alios a poena absolveret, qui propter
peccatum primi parentis illic detinebantur, pro quo plene iam
satisfecerat mortem patiendo: unde post mortem nihil patiendum
restabat, sed absque omni poenae passione localiter ad Infernum
descendit, ut se vivorum et mortuorum liberatorem ostenderet. Ex hoc
etiam dicitur quod solus inter mortuos fuit liber, quia anima eius in
Inferno non subiacuit poenae, nec corpus eius corruptioni in
sepulcro. Quamvis autem Christus descendens ad Inferos, eos
liberavit qui pro peccato primi parentis ibi tenebantur, illos tamen
reliquit qui pro peccatis propriis ibidem poenis erant addicti: et ideo
dicitur momordisse Infernum, non absorbuisse, quia scilicet partem
liberavit, et partem dimisit. Hos igitur Christi defectus symbolum
fidei tangit, cum dicit: passus sub Pontio Pilato, crucifixus,
mortuus et sepultus, descendit ad Inferos.
|
|