|
Quia ergo per Christum humanum genus liberatum est a malis quae ex
peccato primi parentis derivata erant, oportuit quod sicut ipse mala
nostra sustinuit ut ab eis nos liberaret, ita etiam reparationis
humanae per ipsum factae in eo primitiae apparerent, ut utroque modo
Christus proponeretur nobis in signum salutis, dum ex eius passione
consideramus quid pro peccato incurrimus, et quod nobis patiendum est
ut a peccato liberemur, et per eius exaltationem consideramus quid
nobis per ipsum sperandum proponitur. Superata igitur morte, quae ex
peccato primi parentis provenerat, primus ad immortalem vitam
resurrexit: ut sicut Adam peccante primo mortalis vita apparuit, ita
Christo pro peccato satisfaciente, primo immortalis vita in Christo
appareret. Redierant quidem ad vitam alii ante Christum vel ab eo vel
a prophetis suscitati, tamen iterum morituri, sed Christus resurgens
ex mortuis, iam non moritur: unde quia primus necessitatem moriendi
evasit, dicitur princeps mortuorum et primitiae dormientium, scilicet
quia primus a somno mortis surrexit, iugo mortis excusso. Eius autem
resurrectio non tardari debuit, nec statim post mortem esse. Si enim
statim post mortem rediisset ad vitam, mortis veritas comprobata non
fuisset. Si vero diu resurrectio tardaretur, signum superatae mortis
in eo non appareret, nec hominibus daretur spes ut per ipsum
liberarentur a morte. Unde resurrectionem usque ad tertium diem
distulit, quia hoc tempus sufficiens videbatur ad mortis veritatem
comprobandam, nec erat nimis prolixum ad spem liberationis tollendam.
Nam si amplius dilata fuisset, iam fidelium spes dubitationem
pateretur, unde et quasi deficiente iam spe quidam dicebant tertia
die, Lucae ult., 21: nos sperabamus quod ipse redempturus esset
Israel. Non tamen per tres integros dies Christus mortuus remansit.
Dicitur tamen tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae fuisse
illo modo locutionis quo pars pro toto poni solet. Cum enim ex die et
nocte unus dies naturalis constituatur, quacumque parte diei vel noctis
computata Christus fuit in morte, tota illa dicitur in morte fuisse.
Secundum autem Scripturae consuetudinem nox cum sequenti die
computatur, eo quod Hebraei tempora secundum cursum lunae observant,
quae de sero incipit apparere. Fuit autem Christus in sepulcro ultima
parte sextae feriae quae si cum nocte praecedenti computetur, erit
quasi dies unus naturalis. Nocte vero sequente sextam feriam cum
integra die sabbati fuit in sepulcro, et sic sunt duo dies. Iacuit
etiam mortuus in sequenti nocte, quae praecedit diem dominicum, in qua
resurrexit, vel media nocte secundum Gregorium, vel diluculo secundum
alios: unde si computetur vel tota nox, vel pars eius cum sequenti die
dominico, erit tertius dies naturalis. Nec vacat a mysterio quod
tertia die resurgere voluit, ut per hoc manifestetur quod ex virtute
totius Trinitatis resurrexit: unde et quandoque dicitur pater eum
resuscitasse, quandoque autem quod ipse propria virtute resurrexit,
quod non est contrarium, cum eadem sit divina virtus patris et filii et
spiritus sancti; et etiam ut ostenderetur quod reparatio vitae non fuit
facta prima die saeculi, idest sub lege naturali, nec secunda die,
idest sub lege Mosaica, sed tertia die, idest tempore gratiae.
Habet etiam rationem quod Christus una die integra et duabus noctibus
integris iacuit in sepulcro: quia Christus una vetustate quam
suscepit, scilicet poenae, duas nostras vetustates consumpsit,
scilicet culpae et poenae, quae per duas noctes significantur.
|
|