|
Non solum autem Christus recuperavit humano generi quod Adam peccando
amiserat, sed etiam hoc ad quod Adam merendo pervenire potuisset.
Multo enim maior fuit Christi efficacia ad merendum quam hominis ante
peccatum. Incurrit siquidem Adam peccando necessitatem moriendi,
amissa facultate qua mori non poterat, si non peccaret. Christus
autem non solum necessitatem moriendi exclusit, sed etiam necessitatem
non moriendi acquisivit: unde corpus Christi post resurrectionem
factum est impassibile et immortale, non quidem sicut primi hominis,
potens non mori, sed omnino non potens mori, quod in futurum de nobis
ipsis expectamus. Et quia anima Christi ante mortem passibilis erat
secundum passionem corporis, consequens est ut corpore impassibili
facto, etiam anima impassibilis redderetur. Et quia iam impletum erat
humanae redemptionis mysterium, propter quod dispensative continebatur
fruitionis gloria in superiori animae parte, ne fieret redundantia ad
inferiores partes et ad ipsum corpus, sed permitteretur unumquodque aut
agere aut pati quod sibi proprium erat, consequens fuit ut iam per
redundantiam gloriae a superiori animae parte totaliter corpus
glorificaretur, et inferiores vires: et inde est quod cum ante
passionem Christus esset comprehensor propter fruitionem animae, et
viator propter corporis passibilitatem, iam post resurrectionem,
viator ultra non fuit, sed solum comprehensor.
|
|