|
Et quia, ut dictum est, Christus resurrectionem anticipavit, ut
eius resurrectio argumentum nobis spei existeret, ut nos etiam
resurgere speraremus, oportuit ad spem resurrectionis suadendam, ut
eius resurrectio, nec non et resurgentis qualitas, congruentibus
indiciis manifestaretur. Non autem omnibus indifferenter suam
resurrectionem manifestavit, sicut humanitatem et passionem, sed solum
testibus praeordinatis a Deo, scilicet discipulis, quos elegerat ad
procurandum humanam salutem. Nam status resurrectionis, ut dictum
est, pertinet ad gloriam comprehensoris, cuius cognitio non debetur
omnibus, sed iis tantum qui se dignos efficiunt. Manifestavit autem
eis Christus et veritatem resurrectionis, et gloriam resurgentis.
Veritatem quidem resurrectionis, ostendendo quod idem ipse qui mortuus
fuerat, resurrexit et quantum ad naturam, et quantum ad suppositum.
Quantum ad naturam quidem, quia se verum corpus humanum habere
demonstravit, dum ipsum palpandum et videndum discipulis praebuit,
quibus dixit Luc. ult., 39: palpate et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Manifestavit etiam
exercendo actus qui naturae humanae conveniunt, cum discipulis suis
manducans et bibens, et cum eis multoties loquens et ambulans, qui
sunt actus hominis viventis, quamvis illa comestio necessitatis non
fuerit: non enim incorruptibilia resurgentium corpora ulterius cibo
indigebunt, cum in eis nulla fiat deperditio, quam oportet per cibum
restaurari. Unde et cibus a Christo assumptus non cessit in corporis
eius nutrimentum, sed fuit resolutum in praeiacentem materiam.
Verumtamen ex hoc ipso quod comedit et bibit, se verum hominem
demonstravit. Quantum vero ad suppositum, ostendit se esse eundem qui
mortuus fuerat, per hoc quod indicia suae mortis eis in suo corpore
demonstravit, scilicet vulnerum cicatrices; unde dicit Thomae,
Ioan. XX, 27: infer digitum tuum huc et vide manus meas, et
affer manum tuam, et mitte in latus meum, et Luc. ult., 39,
dixit: videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Quamvis
hoc etiam dispensationis fuerit quod cicatrices vulnerum in suo corpore
reservavit, ut per eas resurrectionis veritas probaretur: corpori enim
incorruptibili resurgenti debetur omnis integritas. Licet etiam dici
possit, quod in martyribus quaedam indicia praecedentium vulnerum
apparebunt cum quodam decore in testimonium virtutis. Ostendit etiam
se esse idem suppositum, et ex modo loquendi, et ex aliis consuetis
operibus, ex quibus homines recognoscuntur: unde et discipuli
recognoverunt eum in fractione panis, Luc. ult., et ipse in
Galilaea aperte se eis demonstravit ubi cum eis erat solitus
conversari. Gloriam vero resurgentis manifestavit dum ianuis clausis
ad eos intravit, Ioan. XX, et dum ab oculis eorum evanuit, Luc.
ult. Hoc enim pertinet ad gloriam resurgentis, ut in potestate habeat
apparere oculo glorioso quando vult, vel non apparere quando voluerit.
Quia tamen resurrectionis fides difficultatem habebat, propterea per
plura indicia tam veritatem resurrectionis quam gloriam resurgentis
corporis demonstravit. Nam si inusitatam conditionem glorificati
corporis totaliter demonstrasset, fidei resurrectionis praeiudicium
attulisset, quia immensitas gloriae opinionem excussisset eiusdem
naturae. Hoc etiam non solum visibilibus signis, sed etiam
intelligibilibus documentis manifestavit, dum aperuit eorum sensum, ut
Scripturas intelligerent, et per Scripturas prophetarum se
resurrecturum ostendit.
|
|