|
Sicut autem Christus sua morte mortem nostram destruxit, ita sua
resurrectione vitam nostram reparavit. Est autem hominis duplex mors
et duplex vita. Una quidem mors est corporis per separationem ab
anima; alia per separationem a Deo. Christus autem, in quo secunda
mors locum non habuit, per primam mortem quam subiit, scilicet
corporalem, utramque in nobis mortem destruxit, scilicet corporalem et
spiritualem. Similiter etiam per oppositum intelligitur duplex vita:
una quidem corporis ab anima, quae dicitur vita naturae; alia a Deo,
quae dicitur vita iustitiae, vel vita gratiae: et haec est per fidem,
per quam Deus inhabitat in nobis, secundum illud Habacuc II, 4:
iustus autem meus in fide sua vivet, et secundum hoc duplex est
resurrectio: una corporalis, qua anima iterato coniungitur corpori;
alia spiritualis, qua iterum coniungitur Deo. Et haec quidem secunda
resurrectio locum in Christo non habuit, quia nunquam eius anima fuit
per peccatum separata a Deo. Per resurrectionem igitur suam
corporalem utriusque resurrectionis, scilicet corporalis et
spiritualis, nobis est causa. Considerandum tamen est, quod, ut
dicit Augustinus super Ioannem, verbum Dei resuscitat animas, sed
verbum caro factum resuscitat corpora. Animam enim vivificare solius
Dei est. Quia tamen caro est divinitatis eius instrumentum,
instrumentum autem agit in virtute causae principalis, utraque
resurrectio nostra, et corporalis et spiritualis, in corporalem
Christi resurrectionem refertur ut in causam. Omnia enim quae in
Christi carne facta sunt, nobis salutaria fuerunt virtute divinitatis
unitae, unde et apostolus resurrectionem Christi causam nostrae
spiritualis resurrectionis ostendens, dicit ad Rom. IV, 25,
quod traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter
iustificationem nostram. Quod autem Christi resurrectio nostrae
corporalis resurrectionis sit causa, ostendit I ad Cor. XV,
12: si autem Christus praedicatur quod resurrexit, quomodo quidam
dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Pulchre autem
apostolus peccatorum remissionem Christi attribuit morti,
iustificationem vero nostram resurrectioni, ut designetur conformitas
et similitudo effectus ad causam. Nam sicut peccatum deponitur cum
remittitur, ita Christus moriendo deposuit passibilem vitam, in qua
erat similitudo peccati. Cum autem aliquis iustificatur, novam vitam
adipiscitur: ita Christus resurgendo novitatem gloriae consecutus
est. Sic igitur mors Christi est causa remissionis peccati nostri et
effectiva instrumentaliter, et exemplaris sacramentaliter et
meritoria. Resurrectio autem Christi fuit causa resurrectionis
nostrae effectiva quidem instrumentaliter et exemplaris
sacramentaliter, non autem meritoria: tum quia Christus iam non erat
viator, ut sibi mereri competeret, tum quia claritas resurrectionis
fuit praemium passionis, ut per apostolum patet Philipp. II. Sic
igitur manifestum est quod Christus potest dici primogenitus
resurgentium ex mortuis, non solum ordine temporis, quia primus
resurrexit secundum praedicta, sed etiam ordine causae, quia
resurrectio eius est causa resurrectionis aliorum, et in ordine
dignitatis, quia prae cunctis gloriosior resurrexit. Hanc igitur
fidem resurrectionis Christi symbolum fidei continet dicens: tertia
die resurrexit a mortuis.
|
|