|
Per hoc autem apparet ratio multitudinis nominum quae de Deo
dicuntur, licet ipse in se sit omnimode simplex. Cum enim intellectus
noster essentiam eius in se ipsa capere non sufficiat, in eius
cognitionem consurgit ex rebus quae apud nos sunt, in quibus
inveniuntur diversae perfectiones, quarum omnium radix et origo in Deo
una est, ut ostensum est. Et quia non possumus aliquid nominare nisi
secundum quod intelligimus (sunt enim nomina intellectuum signa),
Deum non possumus nominare nisi ex perfectionibus in aliis rebus
inventis, quarum origo in ipso est: et quia hae in rebus istis
multiplices sunt, oportet multa nomina Deo imponere. Si autem
essentiam eius in se ipsa videremus, non requireretur nominum
multitudo, sed esset simplex notitia eius, sicut est simplex essentia
eius: et hoc in die gloriae nostrae expectamus, secundum illud
Zachar. ultimo: in illa die erit dominus unus, et nomen eius unum.
|
|