|
Quia vero secundum apostolum exaltatio Christi praemium fuit
humiliationis ipsius, consequens fuit ut duplici eius humiliationi
duplex exaltatio responderet. Humiliaverat namque se primo secundum
mortis passionem in carne passibili quam assumpserat; secundo quantum
ad locum, corpore posito in sepulcro, et anima ad Inferos
descendente. Primae igitur humiliationi respondet exaltatio
resurrectionis, in qua a morte ad vitam rediit immortalem; secundae
humiliationi respondet exaltatio ascensionis: unde apostolus dicit
Ephes. IV, 10: qui descendit, ipse est et qui ascendit super
omnes caelos. Sicut autem de filio Dei dicitur quod est natus,
passus et sepultus, et quia resurrexit, non tamen secundum naturam
divinam, sed secundum humanam: ita et de Dei filio dicitur quod
ascendit in caelum, non quidem secundum divinam naturam, sed secundum
humanam. Nam secundum divinam naturam nunquam a caelo discessit,
semper ubique existens. Unde ipse dicit, Ioan. III, 13: nemo
ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui
est in caelo. Per quod datur intelligi, quod sic de caelo descendisse
dicitur naturam assumendo terrenam, quod tamen in caelo semper
permansit. Ex quo etiam considerandum est, quod solus Christus
propria virtute caelos ascendit. Locus enim ille debebatur ei qui de
caelo descenderat ratione suae originis. Alii vero per se ipsos
ascendere non possunt, sed per Christi virtutem, eius membra
effecti. Et sicut ascendere in caelum convenit filio Dei secundum
humanam naturam, ita additur alterum quod convenit ei secundum naturam
divinam, scilicet quod sedeat ad dexteram patris. Non enim ibi
cogitanda est dextera, vel sessio corporalis, sed quia dextera est
potior pars animalis, datur per hoc intelligi quod filius considet
patri non in aliquo minoratus ab ipso secundum divinam naturam, sed
omnino in eius aequalitate existens. Potest tamen et hoc ipsum
attribui filio Dei secundum humanam naturam, ut secundum divinam
naturam intelligamus filium in ipso patre esse secundum essentiae
unitatem, cum quo habet unam sedem regni, idest potestatem eandem.
Sed quia solent regibus aliqui assidere, quibus scilicet aliquid de
regia potestate communicant, ille autem potissimus in regno esse
videtur quem rex ad dexteram suam ponit, merito filius Dei etiam
secundum humanam naturam dicitur ad dexteram patris sedere, quasi super
omnem creaturam in dignitate caelestis regni exaltatus. Utroque igitur
modo sedere ad dexteram est proprium Christi: unde apostolus ad Heb.
I, 13, dicit: ad quem autem Angelorum dixit aliquando: sede a
dextris meis? Hanc igitur Christi ascensionem confitemur in symbolo,
dicentes ascendit in caelum, sedet ad dexteram Dei patris.
|
|