|
Et quia pater omne iudicium dedit filio, ut dicitur Ioan. V, nunc
autem humana vita iusto Dei iudicio dispensatur, ipse enim est qui
iudicat omnem carnem, ut Abraham dixit Gen. XVIII, non est
dubitandum etiam hoc iudicium, quo in mundo reguntur homines, ad
Christi potestatem iudiciariam pertinere: unde etiam ad ipsum
introducuntur in Psal. CIX, 1, verba patris dicentis: sede a
dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Assidet enim a dextris Dei secundum humanam naturam, inquantum ab eo
recipit iudiciariam potestatem: quam quidem etiam nunc exercet antequam
manifeste appareat quod omnes inimici pedibus eius subiecti sint, unde
et ipse statim post resurrectionem dixit, Matth. ult., 18: data
est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Est autem et aliud Dei
iudicium, quo unicuique in exitu mortis suae retribuitur quantum ad
animam secundum quod meruit. Iusti autem dissoluti cum Christo
manent, ut Paulus desiderat, peccatores autem mortui in Inferno
sepeliuntur. Non enim putandum est hanc discretionem absque Dei
iudicio fieri, aut hoc iudicium ad Christi potestatem iudiciariam non
pertinere, praesertim cum ipse discipulis suis dicat, Ioan. XIV,
3: si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam
vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis. Quod quidem tolli
nihil est aliud quam dissolvi, ut cum Christo esse possimus: quia
quamdiu sumus in hoc corpore peregrinamur a domino, ut dicitur II
Cor. V, 6. Sed quia retributio hominis non solum consistit in
bonis animae, sed etiam in bonis corporis, iterato per resurrectionem
ab anima resumendi, omnisque retributio requirit iudicium, oportet et
aliud iudicium esse, quo retribuatur hominibus secundum ea quae
gesserunt non solum in anima, verum etiam in corpore. Et hoc etiam
iudicium Christo debetur, ut sicut ipse pro nobis mortuus resurrexit
in gloria, et caelos ascendit, ita etiam ipse sua virtute faciat
resurgere corpora humilitatis nostrae configurata corpori claritatis
suae, ut ea in caelum transferat, quo ipse praecessit ascendens, et
pandens iter ante nos, ut fuerat per Michaeam praedictum.
Resurrectio autem omnium simul fiet in fine saeculi huius, ut supra
iam diximus: unde hoc iudicium, commune et finale iudicium erit, ad
quod faciendum Christus creditur secundo venturus cum gloria. Sed
quia in Psal. XXXV, 7, dicitur: iudicia domini abyssus multa,
et apostolus dicit ad Rom. XI, 33: quam incomprehensibilia sunt
iudicia eius, in singulis praemissorum iudiciorum est aliquid profundum
et incomprehensibile humanae cognitioni. In primo enim Dei iudicio,
quo praesens vita hominum dispensatur, tempus quidem iudicii manifestum
est hominibus, sed retributionum ratio latet, praesertim quia bonis
plerumque mala in hoc mundo eveniunt, et malis bona. In aliis autem
duobus Dei iudiciis retributionum quidem ratio in evidenti erit, sed
tempus manet occultum, quia et mortis suae tempus homo ignorat,
secundum illud Eccle. IX, 12: nescit homo finem suum, et finem
huius saeculi nemo scire potest. Non enim praescimus futura, nisi
quorum comprehendimus causas. Causa autem finis mundi est Dei
voluntas, quae est nobis ignota, unde nec finis mundi ab aliqua
creatura praesciri potest, sed a solo Deo secundum illud Matth.
XXIV, 36: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli
caelorum, nisi pater solus. Sed quia in Marco legitur, neque
filius, sumpserunt aliqui errandi materiam, dicentes filium patre
minorem, quia ea ignorat quae pater novit. Posset autem hoc evitari
ut diceretur, quod filius haec ignorat secundum humanam naturam
assumptam, non autem secundum divinam, secundum quam unam sapientiam
habet cum patre, vel, ut expressius dicatur, est ipsa sapientia in
corde concepta. Sed hoc inconveniens videretur ut filius etiam
secundum naturam assumptam, divinum ignoret iudicium, cum eius anima,
Evangelista testante, plena sit Dei gratia et veritate, ut supra
dictum est. Nec etiam videtur habere rationem, ut cum Christus
potestatem iudicandi acceperit, quia filius hominis est, tempus sui
iudicii secundum humanam naturam ignoret. Non enim omne iudicium pater
ei dedisset, si determinandi temporis sui adventus esset ei subtractum
iudicium. Est ergo hoc intelligendum secundum usitatum modum loquendi
in Scripturis, prout dicitur Deus tunc aliquid scire quando illius
rei notitiam praebet, sicut dixit ad Abraham Genes. XXII,
12: nunc cognovi quod timeas dominum, non quod tunc inciperet
noscere qui omnia ab aeterno cognoscit, sed quia eius devotionem per
illud factum ostenderat. Sic igitur et filius dicitur diem iudicii
ignorare, quia notitiam discipulis non dedit, sed eis respondit Act.
I, 7: non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit
in sua potestate. Pater autem isto modo non ignorat, quia saltem
filio huius rei notitiam dedit per generationem aeternam. Quidam tamen
brevius se expediunt, dicentes hoc esse intelligendum de filio
adoptivo. Ideo autem voluit dominus tempus futuri iudicii esse
occultum, ut homines sollicite vigilarent, ne forte tempore iudicii
imparati inveniantur, propter quod etiam voluit tempus mortis
uniuscuiusque esse ignotum. Talis enim in iudicio unusquisque
comparebit, qualis hinc per mortem exierit: unde dominus dixit
Matth. XXIV, 42: vigilate, quia nescitis qua hora dominus
vester venturus sit.
|
|