|
Sic igitur secundum praedicta patet quod Christus habet iudiciariam
potestatem super vivos et mortuos. Exercet enim iudicium et in eos qui
in praesenti saeculo vivunt, et in eos qui ex hoc saeculo transeunt
moriendo. In finali autem iudicio iudicabit simul vivos et mortuos:
sive per vivos intelligantur iusti qui per gratiam vivunt, per mortuos
autem peccatores, qui a gratia exciderunt; sive per vivos
intelligantur qui in adventu domini vivi reperientur, per mortuos autem
qui antea decesserunt. Hoc autem non est hic intelligendum, quod
aliqui sic vivi iudicentur quod nunquam senserint corporis mortem,
sicut aliqui posuerunt. Manifeste enim apostolus dicit I Cor.
XV, 51: omnes quidem resurgemus, et alia littera habet: omnes
quidem dormiemus, idest moriemur, sive ut in aliquibus libris
habetur, non omnes quidem dormiemus, ut Hieronymus dicit in epistola
ad Minerium de resurrectione carnis, quod praedictae sententiae
firmitatem non tollit. Nam paulo ante praemiserat apostolus: sicut in
Adam omnes moriuntur, ita et omnes in Christo vivificabuntur, et sic
illud quod dicitur, non omnes dormiemus, non potest referri ad mortem
corporis, quae in omnes transivit per peccatum primi parentis, ut
dicitur Rom. V; sed exponendum est de dormitione peccati, de qua
dicitur Ephes. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis, et
illuminabit te Christus. Distinguentur ergo qui in adventu domini
reperientur, ab his qui ante decesserunt, non quia ipsi nunquam
moriantur, sed quia in ipso raptu quo rapientur in nubibus obviam
Christo in aera, morientur, et statim resurgent, ut Augustinus
dicit. Considerandum tamen est, quod ad iudicium tria concurrere
videntur. Primo quidem quod aliquis praesentetur; secundo quod eius
merita discutiantur; tertio quod sententiam accipiat. Quantum igitur
ad primum, omnes boni et mali a primo homine usque ad ultimum iudicio
Christi subdentur, quia, ut dicitur II ad Cor. V, 10, omnes
nos manifestari oportet ante tribunal Christi, a quorum generalitate
non excluduntur etiam parvuli, qui vel sine Baptismo vel cum Baptismo
decesserunt, ut Glossa dicit ibidem. Quantum vero ad secundum,
scilicet ad discussionem meritorum, non omnes iudicabuntur, nec boni
nec mali. Non enim est necessaria iudicii discussio, nisi bona malis
permisceantur; ubi vero est bonum absque commixtione mali, vel malum
absque commixtione boni, ibi discussio locum non habet. Bonorum
igitur quidam sunt qui totaliter bona temporalia contempserunt, soli
Deo vacantes, et his quae sunt Dei. Quia ergo peccatum committitur
per hoc quod spreto incommutabili bono bonis commutabilibus adhaeretur,
nulla videtur esse in his commixtio boni et mali, non quod absque
peccato vivant, cum ex eorum dicatur persona I Ioan. I, 8: si
dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus: sed quia
in eis sunt levia quaedam peccata, quae per fervorem caritatis
quodammodo consumuntur, ut nihil esse videantur: unde hi in iudicio
non iudicabuntur per meritorum discussionem. Qui vero terrenam vitam
agentes, rebus saecularibus intendentes utuntur eis non quidem contra
Deum, sed eis plus debito inhaerentes, habent aliquid mali bono fidei
et caritatis admixtum, secundum aliquam notabilem quantitatem, ut non
de facili apparere possit quid in eis praevaleat: unde tales
iudicabuntur etiam quantum ad discussionem meritorum. Similiter etiam
ex parte malorum notandum est, quod principium accedendi ad Deum est
fides, secundum illud Heb. XI, 6: credere oportet accedentem ad
Deum. Qui ergo fidem non habet, nihil boni invenitur in eo, cuius
ad mala permixtio faciat eius dubiam damnationem, et ideo condemnabitur
absque meritorum discussione. Qui vero fidem habet et caritatem non
habet, nec bona opera, habet quidem aliquid unde Deo coniungitur.
Unde necessaria est meritorum discussio, ut evidenter appareat quid in
isto praeponderet, utrum bonum vel malum: unde talis cum discussione
meritorum damnabitur. Sicut rex terrenus civem peccantem cum audientia
damnat, hostem vero absque omni audientia punit. Quantum vero ad
tertium, scilicet sententiae prolationem, omnes iudicabuntur, quia
omnes ex ipsius sententia vel gloriam vel poenam reportabunt, unde
dicitur II Corinth. V, 10: ut referat unusquisque propria
corporis, prout gessit, sive bonum sive malum.
|
|