|
Non est autem existimandum, quod discussio iudicii erit necessaria ut
iudex informetur, sicut contingit in humanis iudiciis, cum omnia sint
nuda et aperta oculis eius, ut dicitur Hebr. IV, 13. Sed ad
hoc est necessaria praedicta discussio, ut unicuique innotescat de
seipso et de aliis, quomodo sint digni poena vel gloria, ut sic boni
in omnibus de Dei iustitia gaudeant et mali contra seipsos irascantur.
Nec est aestimandum quod huiusmodi discussio meritorum verbotenus
fiat. Immensum enim tempus requireretur ad enarrandum singulorum
excogitata, dicta et facta bona vel mala: unde Lactantius deceptus
fuit, ut poneret diem iudicii mille annis duraturum, quamvis nec hoc
tempus sufficere videatur, cum ad unius hominis iudicium modo praedicto
complendum plures dies requirerentur. Fiet ergo virtute divina ut
statim unicuique occurrant bona vel mala omnia quaecumque fecit, pro
quibus est praemiandus vel puniendus, et non solum unicuique de
seipso, sed etiam unicuique de aliis. Ubi ergo intantum bona
excedunt, quod mala nullius videntur esse momenti, aut e converso,
nulla esse concertatio videbitur bonorum ad mala secundum existimationem
humanam, et propter hoc sine discussione praemiari vel puniri
dicuntur. In illo autem iudicio licet omnes Christo assistant,
different tamen boni a malis non solum quantum ad causam meritoriam,
sed etiam loco segregabuntur ab eis. Nam mali, qui terrena diligentes
a Christo recesserunt, remanebunt in terra; boni vero, qui Christo
adhaeserunt, obviam Christo occurrent in aera sublevati, ut Christo
conformentur, non solum configurati gloriae claritatis eius, sed in
loco consociati, secundum illud Matth. XXIV, v. 28:
ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, per quas
significantur sancti. Signanter autem loco corporis in Hebraeo
Joatham dicitur secundum Hieronymum, quod cadaver significat ad
commemorandum Christi passionem, per quam Christus et potestatem
iudiciariam promeruit, et homines conformati passioni eius ad
societatem gloriae illius assumuntur, secundum illud apostoli: si
compatimur et conregnabimus, II Tim. II, 12. Et inde est
quod circa locum dominicae passionis creditur Christus ad iudicium
descensurus, secundum illud Ioel. III, 2: congregabo omnes
gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat, et disceptabo cum eis
ibi: quae subiacet monti oliveti, unde Christus ascendit. Inde
etiam est quod veniente domino ad iudicium, signum crucis et alia
passionis indicia demonstrabuntur, secundum illud Matth. XXIV,
30: et tunc apparebit signum filii hominis in caelo, ut impii
videntes in quem confixerunt, doleant et crucientur, et ii qui
redempti sunt, gaudeant de gloria redemptoris. Et sicut Christus a
dextris Dei sedere dicitur secundum humanam naturam, inquantum est ad
bona potissima patris sublimatus, ita iusti in iudicio a dextris eius
dicuntur insistere, quasi honorabilissimum apud eum locum habentes.
|
|