|
Non solum autem Christus in illo iudicio iudicabit, sed etiam alii.
Quorum quidam iudicabunt sola comparatione, scilicet boni minus
bonos, aut mali magis malos, secundum illud Matth. XII, 41:
viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et
condemnabunt eam. Quidam vero iudicabunt per sententiae
approbationem, et sic omnes iusti iudicabunt, secundum illud Sap.
III, 8: iudicabunt sancti nationes. Quidam vero iudicabunt,
quasi iudiciariam potestatem accipientes a Christo, secundum illud
Psal. CXLIX, 6: gladii ancipites in manibus eorum. Hanc
autem ultimam iudiciariam potestatem dominus apostolis repromisit
Matth. XIX, 28, dicens: vos qui secuti estis me, in
regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae,
sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus
Israel. Non est autem iudicandum, quod soli Iudaei, qui ad
duodecim tribus Israel pertinent, per apostolos iudicentur, sed per
duodecim tribus Israel omnes fideles intelliguntur, qui in fidem
patriarcharum sunt assumpti. Nam infideles non iudicantur, sed iam
iudicati sunt. Similiter etiam non soli duodecim apostoli, qui tunc
erant, cum Christo iudicabunt. Nam neque Iudas iudicabit; nec
Paulus, qui plus aliis laboravit, carebit iudiciaria potestate,
praesertim cum ipse dicat: nescitis quod Angelos iudicabimus? Sed ad
illos proprie haec dignitas pertinet qui relictis omnibus Christum sunt
secuti: hoc enim promissum est Petro quaerenti et dicenti: ecce nos
reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Unde
Iob XXXVI, 6: iudicium pauperibus tribuit, et hoc
rationabiliter: ut enim dictum est, discussio erit de actibus hominum
qui terrenis rebus bene vel male sunt usi. Requiritur autem ad
rectitudinem iudicii ut animus iudicis sit liber ab iis de quibus habet
iudicare: et ideo per hoc quod aliqui habent animum suum a rebus
terrenis totaliter abstractum, dignitatem iudiciariam merentur. Facit
etiam ad meritum huius dignitatis praeceptorum divinorum Annuntiatio:
unde Matth. XXV, Christus cum Angelis ad iudicandum dicitur esse
venturus, per quos praedicatores intelliguntur, ut Augustinus in
Lib. de poenitentia dicit. Decet enim ut illi discutiant actus
hominum circa observantiam divinorum praeceptorum qui praecepta vitae
annuntiaverunt. Iudicabunt autem praedicti inquantum cooperabuntur ad
hoc quod unicuique appareat causa salvationis et damnationis tam sui
quam aliorum, eo modo quo superiores Angeli inferiores, vel etiam
homines illuminare dicuntur. Hanc igitur iudiciariam potestatem
confitemur in Christo in symbolo apostolorum, dicentes: inde venturus
est iudicare vivos et mortuos.
|
|