|
His igitur consideratis, quae pertinent ad fidei Christianae
veritatem, sciendum est, quod omnia praemissa ad certos articulos
reducuntur. Secundum quosdam quidem ad duodecim, secundum alios autem
ad quatuordecim. Cum enim fides sit de iis quae sunt
incomprehensibilia rationi, ubi aliquid novum occurrit rationi
incomprehensibile, ibi oportet esse novum articulum. Est igitur unus
articulus pertinens ad divinitatis unitatem: quamvis enim Deum esse
unum ratione probetur, tamen eum sic praeesse immediate omnibus, vel
singulariter sic colendum, subiacet fidei. De tribus autem personis
ponuntur tres articuli. De tribus autem effectibus Dei, scilicet
creationis, quae pertinet ad naturam, iustificationis, quae pertinet
ad gratiam, remunerationis, quae pertinet ad gloriam, ponuntur tres
alii: et sic de divinitate in universo ponuntur septem articuli.
Circa humanitatem vero Christi ponuntur septem alii, ut primus sit de
incarnatione et conceptione; secundus de nativitate, quae habet
specialem difficultatem propter exitum a clauso virginis utero; tertius
de morte et passione et sepultura; quartus de descensu ad Inferos;
quintus de resurrectione; sextus de ascensione; septimus de adventu ad
iudicium: et sic in universo sunt quatuordecim articuli. Alii vero
satis rationabiliter fidem trium personarum sub uno articulo
comprehendunt, eo quod non potest credi pater quin credatur et filius
et amor nectens utrumque, qui est spiritus sanctus. Sed distinguunt
articulum resurrectionis ab articulo remunerationis: et sic duo
articuli sunt de Deo, unus de unitate, et alius de Trinitate;
quatuor de effectibus, unus de creatione, alius de iustificatione,
tertius vero de communi resurrectione, quartus de remuneratione.
Similiter circa fidem humanitatis Christi, conceptionem et
nativitatem sub uno articulo comprehendunt, sicut passionem et mortem.
Sic igitur in universo, secundum istam computationem sunt duodecim
articuli. Et haec de fide sufficiant.
|
|