|
Ex his autem tria possumus considerare. Quorum primum est, quod
diversa nomina, licet idem in Deo secundum rem significent, non tamen
sunt synonima. Ad hoc enim quod nomina aliqua sint synonima, oportet
quod significent eamdem rem, et eamdem intellectus conceptionem
repraesentent. Ubi vero significatur eadem res secundum diversas
rationes, idest apprehensiones quas habet intellectus de re illa, non
sunt nomina synonima, quia non est penitus significatio eadem, cum
nomina immediate significent conceptiones intellectus, quae sunt rerum
similitudines. Et ideo cum diversa nomina dicta de Deo significent
diversas conceptiones quas intellectus noster habet de ipso non sunt
synonima, licet omnino eamdem rem significent.
|
|