|
Secundum est: quod cum intellectus noster secundum nullam earum
conceptionum quas nomina dicta de Deo significant, divinam essentiam
perfecte capiat, impossibile est quod per definitiones horum nominum
definiatur id quod est in Deo, sicut quod definitio sapientiae sit
definitio potentiae divinae, et similiter in aliis. Quod alio modo
etiam est manifestum. Omnis enim definitio ex genere et differentiis
constat: id etiam quod proprie definitur, species est. Ostensum est
autem, quod divina essentia non concluditur sub aliquo genere, nec sub
aliqua specie. Unde non potest eius esse aliqua definitio.
|
|