|
Tertium est quod nomina de Deo et aliis rebus dicta, non omnino
univoce, nec omnino aequivoce dicuntur. Univoce namque dici non
possunt, cum definitio eius quod de creatura dicitur, non sit
definitio eius quod dicitur de Deo: oportet autem univoce dictorum
eamdem definitionem esse. Similiter autem nec omnino aequivoce. In
his enim quae sunt a casu aequivoca, idem nomen imponitur uni rei,
nullo habito respectu ad rem aliam: unde per unum non potest
ratiocinari de alio. Haec autem nomina quae dicuntur de Deo et de
aliis rebus, attribuuntur Deo secundum aliquem ordinem quem habet ad
istas res, in quibus intellectus significata eorum considerat; unde et
per alias res ratiocinari de Deo possumus. Non igitur omnino
aequivoce dicuntur ista de Deo et de aliis rebus, sicut ea quae sunt a
casu aequivoca. Dicuntur igitur secundum analogiam, idest secundum
proportionem ad unum. Ex eo enim quod alias res comparamus ad Deum
sicut ad suam primam originem, huiusmodi nomina quae significant
perfectiones aliarum, Deo attribuimus. Ex quo patet quod licet
quantum ad nominis impositionem huiusmodi nomina per prius de creaturis
dicantur, eo quod ex creaturis intellectus nomina imponens ascendit in
Deum; tamen secundum rem significatam per nomen, per prius dicuntur
de Deo, a quo perfectiones descendunt in alias res.
|
|