|
Ulterius autem ostendendum est, quod Deus est intelligens. Ostensum
est enim, quod in ipso praeexistunt omnes perfectiones quorumlibet
entium superabundanter. Inter omnes autem perfectiones entium ipsum
intelligere praecellere videtur, cum res intellectuales sint omnibus
aliis potiores. Igitur oportet Deum esse intelligentem. Item.
Ostensum est supra, quod Deus est actus purus absque potentialitatis
permixtione. Materia autem est ens in potentia. Oportet igitur Deum
esse omnino immunem a materia. Immunitas autem a materia est causa
intellectualitatis: cuius signum est quod formae materiales efficiuntur
intelligibiles actu per hoc quod abstrahuntur a materia et a
materialibus conditionibus. Est igitur Deus intelligens. Item.
Ostensum est, Deum esse primum movens. Hoc autem videtur esse
proprium intellectus, nam intellectus omnibus aliis videtur uti quasi
instrumentis ad motum: unde et homo suo intellectu utitur quasi
instrumentis et animalibus et plantis et rebus inanimatis. Oportet
igitur Deum, qui est primum movens, esse intelligentem.
|
|