|
Cum autem in Deo non sit aliquid in potentia, sed in actu tantum, ut
ostensum est, oportet quod Deus non sit intelligens neque in potentia
neque in habitu, sed actu tantum: ex quo patet quod nullam in
intelligendo patitur successionem. Cum enim aliquis intellectus
successive multa intelligit, oportet quod dum unum intelligit actu,
alterum intelligat in potentia. Inter ea enim quae simul sunt, non
est aliqua successio. Si igitur Deus nihil intelligit in potentia,
absque omni successione est eius intelligentia: unde sequitur quod
omnia quaecumque intelligit, simul intelligat; et iterum, quod nihil
de novo intelligat. Intellectus enim de novo aliquid intelligens,
prius fuit intelligens in potentia. Inde etiam oportet quod
intellectus eius non discursive intelligat, ut ex uno in cognitionem
alterius deveniat, sicut intellectus noster ratiocinando patitur.
Discursus enim talis in intellectu est, dum ex noto pervenimus in
cognitionem ignoti, vel eius quod prius actu non considerabamus: quae
in intellectu divino accidere non possunt.
|
|