|
Circa essentiae quidem divinae unitatem primo quidem credendum est
Deum esse; quod ratione conspicuum est. Videmus enim omnia quae
moventur, ab aliis moveri: inferiora quidem per superiora, sicut
elementa per corpora caelestia; et in elementis quod fortius est,
movet id quod debilius est; et in corporibus etiam caelestibus
inferiora a superioribus aguntur. Hoc autem in infinitum procedere
impossibile est. Cum enim omne quod movetur ab aliquo, sit quasi
instrumentum quoddam primi moventis; si primum movens non sit,
quaecumque movent, instrumenta erunt. Oportet autem, si in infinitum
procedatur in moventibus et motis, primum movens non esse. Igitur
omnia infinita moventia et mota erunt instrumenta. Ridiculum est autem
etiam apud indoctos, ponere instrumenta moveri non ab aliquo principali
agente: simile enim est hoc ac si aliquis circa constitutionem arcae
vel lecti ponat serram vel securim absque carpentario operante.
Oportet igitur primum movens esse, quod sit omnibus supremum; et hoc
dicimus Deum.
|
|