|
Patet etiam ex praedictis, quod Deus non intelligit per aliam speciem
quam per essentiam suam. Omnis enim intellectus intelligens per
speciem aliam a se, comparatur ad illam speciem intelligibilem sicut
potentia ad actum, cum species intelligibilis sit perfectio eius
faciens ipsum intelligentem actu. Si igitur in Deo nihil est in
potentia, sed est actus purus, oportet quod non per aliam speciem,
sed per essentiam suam intelligat; et inde sequitur quod directe et
principaliter se ipsum intelligat. Essentia enim rei non ducit proprie
et directe in cognitionem alicuius nisi eius cuius est essentia: nam
per definitionem hominis proprie cognoscitur homo, et per definitionem
equi, equus. Si igitur Deus est per essentiam suam intelligens,
oportet quod id quod est intellectum ab eo directe et principaliter,
sit ipse Deus. Et cum ipse sit sua essentia, sequitur quod in eo
intelligens et quo intelligit et intellectum sint omnino idem.
|
|