|
Oportet etiam quod ipse Deus sit suum intelligere. Cum enim
intelligere sit actus secundus, ut considerare (primus enim actus est
intellectus vel scientia), omnis intellectus qui non est suum
intelligere, comparatur ad suum intelligere sicut potentia ad actum.
Nam semper in ordine potentiarum et actuum quod est prius, est
potentiale respectu sequentis, et ultimum est completivum, loquendo in
uno et eodem, licet in diversis sit e converso: nam movens et agens
comparatur ad motum et actum, sicut agens ad potentiam. In Deo
autem, cum sit actus purus, non est aliquid quod comparetur ad alterum
sicut potentia ad actum. Oportet ergo quod ipse Deus sit suum
intelligere. Item. Quodammodo comparatur intellectus ad intelligere
sicut essentia ad esse. Sed Deus est intelligens per essentiam;
essentia autem sua est suum esse. Ergo eius intellectus est suum
intelligere; et sic per hoc quod est intelligens, nulla compositio in
eo ponitur, cum in eo non sint aliud intellectus, intelligere, et
species intelligibilis. Et haec non sunt aliud quam eius essentia.
|
|