|
Patet autem quod oportet ipsam Dei voluntatem nihil aliud esse quam
eius intellectum. Bonum enim intellectum, cum sit obiectum
voluntatis, movet voluntatem, et est actus et perfectio eius. In
Deo autem non differt movens et motum, actus et potentia, perfectio
et perfectibile, ut ex superioribus patet. Oportet igitur voluntatem
divinam esse ipsum bonum intellectum. Idem autem est intellectus
divinus et essentia divina. Voluntas igitur Dei non est aliud quam
intellectus divinus et essentia eius. Item. Intra alias perfectiones
rerum praecipuae sunt intellectus et voluntas, cuius signum est quod
inveniuntur in rebus nobilioribus. Perfectiones autem omnium rerum
sunt in Deo unum, quod est eius essentia, ut supra ostensum est.
Intellectus igitur et voluntas in Deo sunt idem quod eius essentia.
|
|