|
Hinc etiam patet quod voluntas divina est ipsum velle Dei. Ostensum
est enim, quod voluntas in Deo est idem quod bonum volitum ab ipso.
Hoc autem esse non posset, nisi velle esset idem quod voluntas, cum
velle insit voluntati ex volito. Est igitur Dei voluntas suum velle.
Item. Voluntas Dei idem est quod eius intellectus et eius essentia.
Intellectus autem Dei est suum intelligere, et essentia est suum
esse. Ergo oportet quod voluntas sit suum velle. Et sic patet quod
voluntas Dei simplicitati non repugnat.
|
|