|
Ex his autem omnibus quae praedicta sunt, colligere possumus, quod
Deus est unus, simplex, perfectus, infinitus, intelligens et
volens. Quae quidem omnia in symbolo fidei brevi articulo
comprehenduntur, cum nos profitemur credere in Deum unum
omnipotentem. Cum enim hoc nomen Deus a nomine Graeco quod dicitur
Theos, dictum videatur, quod quidem a theaste dicitur, quod est
videre vel considerare; in ipso Dei nomine patet quod sit
intelligens, et per consequens volens. In hoc autem quod dicimus eum
unum, excluditur et deorum pluralitas, et omnis compositio: non enim
est simpliciter unum nisi quod est simplex. Per hoc autem quod
dicimus, omnipotentem, ostenditur quod sit infinitae virtutis, cui
nihil subtrahi possit, in quo includitur quod sit et infinitus et
perfectus: nam virtus rei perfectionem essentiae consequitur.
|
|