|
Haec autem quae in superioribus de Deo tradita sunt, a pluribus
quidem gentilium philosophis subtiliter considerata sunt, quamvis
nonnulli eorum circa praedicta erraverint: et qui in iis verum
dixerunt, post longam et laboriosam inquisitionem ad veritatem
praedictam vix pervenire potuerunt. Sunt autem et alia nobis de Deo
tradita in doctrina Christianae religionis, ad quam pervenire non
potuerunt, circa quae secundum Christianam fidem ultra humanum sensum
instruimur. Est autem hoc: quod cum sit Deus unus et simplex, ut
ostensum est, est tamen Deus pater, et Deus filius, et Deus
spiritus sanctus, et ii tres non tres dii, sed unus Deus est: quod
quidem, quantum possibile nobis est, considerare intendimus.
|
|