|
Accipiendum autem est ex his quae supra dicta sunt, quod Deus se
ipsum intelligit et diligit. Item quod intelligere in ipso et velle
non sit aliud quam eius esse. Quia vero Deus se ipsum intelligit,
omne autem intellectum in intelligente est, oportet Deum in se ipso
esse sicut intellectum in intelligente. Intellectum autem prout est in
intelligente, est verbum quoddam intellectus: hoc enim exteriori verbo
significamus quod interius in intellectu comprehendimus. Sunt enim,
secundum philosophum, voces signa intellectuum. Oportet igitur in
Deo ponere verbum ipsius.
|
|