|
In hoc autem consideranda est differentia. Nam cum id quod intellectu
concipitur, sit similitudo rei intellectae, eius speciem
repraesentans, quaedam proles ipsius esse videtur. Quando igitur
intellectus intelligit aliud a se, res intellecta est sicut pater verbi
in intellectu concepti; ipse autem intellectus magis gerit
similitudinem matris, cuius est ut in ea fiat conceptio. Quando vero
intellectus intelligit seipsum, verbum conceptum comparatur ad
intelligentem sicut proles ad patrem. Cum igitur de verbo loquamur
secundum quod Deus se ipsum intelligit, oportet quod ipsum verbum
comparetur ad Deum, cuius est verbum, sicut filius ad patrem.
|
|