|
Considerandum est autem, quod cum in nobis sit aliud esse naturale et
intelligere, oportet quod verbum in nostro intellectu conceptum, quod
habet esse intelligibile tantum, alterius naturae sit quam intellectus
noster, qui habet esse naturale. In Deo autem idem est esse et
intelligere. Verbum igitur Dei quod est in Deo, cuius verbum est
secundum esse intelligibile, idem esse habet cum Deo, cuius est
verbum. Et per hoc oportet quod sit eiusdem essentiae et naturae cum
ipso, et quod omnia quaecumque de Deo dicuntur, verbo Dei
conveniant.
|
|